Hrabanus Maurus, De Universo, 13, CAPUT XVII. De littore.
| 1 | Littus est terra aquae et mari vicina, et dictum littus, quia fluctu eliditur, vel quod aqua alluitur. Cicero in Topicis: Littus est qua fluctus elidit. Littus enim finis saeculi, ut est illud Evangelicum, ubi dicitur [Matth. XIII] sagena Domini pisces trahere ad littus, ubi boni pisces colliguntur in vasa, mali autem foras mittuntur. |
| 2 | Per littus immortalitatis status signatur. Unde legitur Dominus in Evangelio sedisse in littore, et discipuli describuntur navigio laborare. Post resurrectionem Dominus in littore stetit, qui ante resurrectionem suam coram discipulis suis in fluctibus maris ambulavit. Cuius rei ratio facile cognoscitur, si ipsa, quae tunc inerat, causa pensetur. |
| 3 | Quid enim mare, nisi praesens saeculum, significat, quod se causarum tumultibus et undis vitae corruptibilis illidit? quid per soliditatem littoris, nisi illa perpetuitas quietis aeternae, figuratur? Quia igitur discipuli adhuc fluctibus mortalis vitae inerant, in mari laborabant: quia vero Redemptor noster iam corruptionem carnis excesserat, post resurrectionem suam in littore stabat: ac si ipsum resurrectionis mysterium suis discipulis loqueretur, dicens: Iam vobis in mari non appareo, quia vobiscum in perturbationis fluctibus non sum. |