Hrabanus Maurus, De Universo, 13, CAPUT XVI. De navalibus.
| 1 | Navalia sunt loca, ubi naves fabricantur: haec et textrinum vocantur. Statio est, ubi ad tempus stant naves: portus, ubi hiemant: importunum autem, in quo nullum refugium, quasi nullus portus. Portus autem locus est ab accessu ventorum remotus, ubi hiberna opponere solent. Et portus dictus a deportandis commerciis. |
| 2 | Hunc veteres a baiulandis mercibus baias vocabant, illa declinatione a baia baias, familia familias. Si autem naves spiritaliter ecclesias possunt significare, quae in salo istius mundi versantur et fluctibus tentationum atque persecutionum tempestatibus quassantur, non incongrue statio vel portus navium, fidei firmitas potest accipi, ubi tranquillitatem quietis sanctorum animae invenire desiderant. |
| 3 | Unde in psalmo scriptum est: Et eduxit eos in portum voluntatis eorum, et de necessitatibus eorum liberavit eos [Psal. CVI]. Ostendit Dominum laborantibus solatium praestare: solent enim post pericula labore fessi emergere, ut se gaudeant ingenti clade liberatos, quando ad portum coeperunt venire tutissimum. |
| 4 | Portus enim a portandis navibus dictus est. Subiungitur repetita quidem, sed nimis grata concludit [conclusio]: ut de necessitatibus cunctis liberaretur animus aestuantis. |