| 1 | Aestiva sunt loca umbrosa, quibus per aestatem vitant pecora solis ardorem. Statius: Et umbrosi patuere aestiva Lycaei. Amoena autem et aprica loca species virtutum possunt designare, ubi sol iustitiae splendet, et temperamentum bonae vitae consistit, Econtrario velut lubrica loca vitia valent significari, ubi gressus rectae conversationis non potest consistere: lubrica enim pergit, qui luxus saeculi sequitur, et delicias huius mundi atque divitias habere inhianter appetit: in quibus omnibus casus vitae humanae proximus est, et deceptio animarum certissima. |