| 1 | Devia sunt loca secreta et abdita, quasi extra viam. Ipsa sunt et invia. Inde et aviaria secreta loca, et a via remota aut tantum adibilia avibus. Unde est illud: Inculta rubent aviaria baccis. Devia enim errores haereticorum mystice significant: qui viam veritatis servare negligunt, et eius vestigia sequi nolunt, qui dixit: Ego sum via, veritas et vita [Ioan. |