Hrabanus Maurus, De Universo, 13, CAPUT X. De desertis locis.
| 1 | Deserta vocata, quia non seruntur, et ideo quasi deseruntur, ut sunt loca silvarum et montium, contraria uberrimarum terrarum, ubi sunt uberrimae glebae. Ponitur desertum aliquando pro Paradiso, quem homo, quando peccavit, deseruit, ut est illud in Evangelio [Luc. XV]: quod homo, qui habuit centum oves, reliquit nonaginta novem in deserto, abiit quaerere unam ovem, quae perierat. |
| 2 | Aliquando autem desertum significat indigentiam praesentis vitae, ut est illud Psalmistae: In deserto et in invio et inaquoso, sic in sancto apparui tibi [Psal. LXII]. In deserto, dicit, hoc est, in mundi istius indigentia et sterilitate ieiuna. Sequitur, et in invio: quia mundus in se non habet viam, nisi Dominum Salvatorem, qui iter est caecorum, et errantium rectitudo salutaris. Addidit: Et inaquoso, id est, sterili atque infructuoso. Aquosum enim dicimus, quod aquis abundantibus irrigatur: inaquosum vero, aridum atque infertile, ut merito eius anima nimia siccitate durescat. Unde per haec tria nomina mundi istius necessitas indicatur. |
| 3 | Aliquando Iudaeae desertum dicimus, propter infidelitatem videlicet a Domino spretam atque relictam. Aliquando gentilitas, de qua scriptum est: Laetabitur et in via exsultabit [Isa. XXXV]; nec non est illud: Plures filii sunt desertae magis quam eius quae habet virum [Isa. LIV]. |