Lustra obscura latibula ferarum et luporum cubilia sunt. Unde et lupanaria lustra dicuntur per contrarietatem videlicet, quia parum illustrantur. Rupes significant superbiam, ut in Ieremia: Onagri steterunt in rupibus [Ier. XIV]. Antrum significat hominem peccatorem, sicut in Iob pro zabulo: Commorabitur bestia in antro suo [Iob XXXVII].