monumenta.ch > Plautus > 3 > 29 > 2 > 35 > 9 > 6 > 14 > 58 > 6 > 1 > 24 > 31 > 19 > 39 > 15 > 26 > 18 > 14 > 1 > 20 > 20 > 10 > 6 > 19 > 54 > 9 > 20 > 9 > 7 > 20 > 9 > 6 > 2 > 2 > 6 > 9 > 16 > 10 > 9 > 3 > 6 > 2 > 8 > 18 > 15 > 16 > 29 > 10 > 4 > 9 > 15 > 2 > 22 > 8 > 38 > 61 > 8 > 4 > 1 > 9 > 6 > 9 > 14 > 3 > 8 > 11 > 2 > 28 > 8 > 3 > 8 > 2 > 59 > 2 > 1 > 7 > 93 > 47 > 91 > 5 > 17 > 8 > 14 > 1 > 4 > 14 > 9 > 14 > 11 > 98 > 21 > 8 > 2 > 23 > 14 > 15 > 49 > 7 > 1 > 85 > 43 > 8 > 15 > 95 > 18 > 34 > 5
Hrabanus Maurus, De Universo, 13, IV. De campis. <<<     >>> VI. De locis:

Hrabanus Maurus, De Universo, 13, CAPUT V. De saltibus.

1 Saltus sunt vasta et silvestria loca, ubi arbores exsiliunt in altum. Saltus vel silva mystice significat sterilitatem gentium. Unde est illud Psalmistae: Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem Domini, quomodo venit [Psal. XCXV]. Ligna silvarum per se amaros et steriles inferunt fructus: sed cum fuerint insita, dulcissima ubertate pinguescunt.
2 Sic gentes, quae prius fuerant velut ligna silvarum, ad culturam fructiferam productae, ante faciem Domini magno sunt gaudio laetaturae. Sed cum dicit, omnia ligna, illam partem vult intelligi, quae inseri bonis operibus potuit ac mutari. Saltus populus Ecclesiae, ut in propheta: Qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus [Ezech. XXXIV]. Saltus agri meridiani populus Iudaeorum, ut in Ezechiel propheta dicitur ad saltum agri meridiani: Ecce ego succendam ignem vitae [in te], et devorabit omne lignum viride, et omne lignum aridum [Ezech. XX].
Hrabanus Maurus HOME