monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 4
Hrabanus Maurus, De Universo, 13, III. De vallibus. <<<     >>> V. De saltibus.

Hrabanus Maurus, De Universo, 13, CAPUT IV. De campis.

1 Campus est terrarum planities. Dictus autem campus, quod brevis sit pedibus, nec erectus ut montes, sed patens et spatio suo porrectus et iacens. Unde et Graece pedion dicitur. Sumpsit autem nomen ex Graeca etymologia. Camai enim Graece breve dicunt. Solum est omne quod sustinet, a soliditate dictum scilicet. In camporum ergo nomine aliquando Scripturae divinae exprimuntur, eo quod pactum [pastum] congruentem fidelibus animabus praebeant, ut est illud in Psalmo: Et campi tui replebuntur ubertate [Psal. LXIV]. Aliquando vero aequalitatem et placiditatem morum designat, ut illud Psalmistae: Gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt [Psal. XCV]. Campos hic similiter in bono debemus accipere: quia illa plena dicimus, quae pulcherrima aequalitate tenduntur.
2 Campos ergo dicit viros iustitiae laude pollentes, non superbia tumidos, non asperos iracundia, sed mansueta lenitate planissimos. Campus intelligitur mundus, eo quod sit patens, de quo Habacuc propheta dicit: Exiit verbum, id est, Filius Dei, et misit se in campum. Et in Psalmo scriptum est: Sicut posuit in Aegypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos.
3 Taneos enim civitas est Aegypti, ubi facta sunt prodigia, quae leguntur. Signa utique fuerunt in Aegypto duris cordibus quasi characteris impressa vestigia. Prodigia vero quasi porro dicentia, id est, quae praefigurabuntur esse ventura. Omnes enim illae plagae ad aliquam significantiam priscis temporibus contigerunt.
4 Merito ergo signa et prodigia sunt appellata, quae in Aegypto facta monstrantur. Taneos, humile mandatum diximus interpretari, quod in isto saeculo necessarium nobis ac salutare cognoscitur: ubi humiles ac prostrati esse debemus, qui veniae semper suffragia postulamus. In contrariam vero partem campus accipitur, quando luxum voluptatum et disciplinae laxamentum significat: quia arcta via est, quae ducit ad vitam; lata via et spatiosa, quae ducit ad mortem [Matth. VII].
Hrabanus Maurus HOME