monumenta.ch > Plinius Minor > 13 > 21 > 31 > 13 > 12 > 2 > 26 > 4 > 14 > 20 > 1 > 26 > 14 > 20 > 84 > 2 > 19 > 3
Hrabanus Maurus, De Universo, 13, II. De collibus. <<<     >>> IV. De campis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 13, CAPUT III. De vallibus.

1 Valles sunt humilia loca, quasi vulsa hino [humo] et convalles depressa loca terrarum inter montes. Sunt propria nomina vallium: ut Aialon vallis atque praeruptum, supra quam orante quondam Iesu luna stetit iuxta villam, quae usque nunc Aialon dicitur contra Orientem Bethelis, tribus ab ea millibus distans procul Agaba et Rama Saulis urbibus.
2 Porro Hebraei affirmant Aialon vicum esse iuxta Nicopolim in secundo lapide pergentibus Heliam. Coelastitanorum, id est vallis gigantum, adversus quos praeliatus est David. Codas, id est vallis Iosaphat, inter Ierusalem et montem Oliveti: lege prophetam Ioel. Rafaim vallis Allophylorum ad septentrionalem plagam Ierusalem.
3 Vallis significat contritionem cordis, et humilitatem, ut est illud in Psalmo: Convalles abundabunt frumento [Psal. LXIV]. Convalles populos significant humiles: quia nihil his humilius, quae in quadam concavitate descendunt. Isti ergo humiles abundant frumento, id est, doctrina spiritali et ope virtutum, sicut ille publicanus, qui nec oculos audebat ad coelum erigere, nec aliqua meritorum praesumptione confidere [Luc. XVIII], abundavit frumento. Nam quia humilis convallis fuit, erectus est, quia, praestante Domino, seipsum deiecit.
4 Item in aliam partem vallis ponitur, ut est illud prophetae: Vallis filiorum Ennon [Ier. XIX], in quo poena gehennae exprimitur. Valles haeretici vel Iudaei sive peccatores de Ecclesiae sublimitate cadentes, ut in Isaia: Vallem filiae Sion [Isa. X]. Et alibi: vallem filiorum Ennon [Ier. XIX]. Vallis humiles corde significat, de quo in Cantico canticorum vox Christi loquitur dicens: Ego flos campi [Cant. II], id est, decus mundi: et lilium convallium, gloria videlicet humilium.
Hrabanus Maurus HOME