| 1 | Colles sunt praeeminentiora iuga montium, quasi colla. Iuga autem montium ex eo appellata sunt, quod propinquitate iunguntur. Tumulus est quasi tumens tellus. Item tumulus terra congesta, ubi nulla memoria est. Colles enim significant bonos homines minoris meriti quam montes. Sunt autem mediocres ex qualitate tractantes, qui tamen Dominum bonis operibus laudant, ut Propheta testatur dicens: Montes et colles cantabant coram Deo laudem [Psal. CXLVIII]. Item in aliam partem collis ponitur, ut est illud in Evangelio: Omnis mons et collis humiliabitur [Luc. III]. Iuga autem montium sanctis merito comparantur, qui fraterna charitate invicem iuncti copulantur, et socialiter viventes omne divortium schismatis spernunt. |