Hrabanus Maurus, De Universo, 13, CAPUT PRIMUM. De montibus.
| 1 | Montes sunt tumores terrarum, altissimi dicti, quod sint eminentes. Quidam autem ex propriis causis vocati sunt, ex quibus notandi sunt, qui opinione maxime celebrantur. Mons Caucasus ab India usque ad Taurum porrectus pro gentium ac linguarum varietate, quoquo versum vadit, diversis nominibus nuncupatur. |
| 2 | Ubi autem ad orientem in excelsiorem consurgit sublimitatem, pro nivium candore Caucasus nuncupatur. Nam orientali lingua caucasum significat candidum, id est nivibus densissimis candicantem. Unde et eum Scythae, qui eidem monti iunguntur, Croacasim vocaverunt. Casim apud eos candor sive nix dicitur. Mons Taurus a plerisque idem vocatur et Caucasus. |
| 3 | Ararat mons Armeniae, in quo arcam historici post diluvium sedisse testantur. Unde et usque hodie ibidem lignorum vestigia eius videntur. Ararat interpretatur descendens a specula. Mons Moabitarum, in quem adducit Balac filius Sephor Balaam divinum ad maledicendum Israel [Num. XXII], super verticem qui propter vehemens praeruptum vocatur excisus, et imminet mari Mortuo haud procul ab Arnone. |
| 4 | Fogor et Bethfogor mons Moabitarum ad quem Balaac rex adducit Balaam ariolum in supercilio Libiadis. Sed et alia villa Sodor haud procul a Bethleem cernitur, quae nunc Faor nuncupatur. Abarim mons, in quo mortuus est Moyses. Dicitur autem mons esse Nabau in terra Moab contra Hiericho super Iordanem in supercilio Fasga, ostenditurque ascendentibus de Libiade in Herbum antiquo hodieque vocabulo iuxta montem Fogor nomen pristinum retinentem, a quo circa eum regio usque nunc vocatur Fasga. |
| 5 | Abarim autem interpretatur, in transitu, quod significare potest finem legis: quoniam legis datur [legislator] Moyses ibi in monte virtutum collocatus de hac vita transiit. Nec enim poterat per Moysen populus Israeliticus transire Iordanem, et intrare in terram repromissionis, sed per ducatum Iesu hoc factum est, hoc est, Salvatoris nostri, qui de deserto istius mundi per Baptismi sacramentum fideles suos introducit in terram viventium, et gloriam regni coelestis. |
| 6 | Hermon mons Amorraeorum, de quo dictum est, quem Phoenices vocant Sanior, et Amorraeus appellavit Sanir, diciturque esse in vertice eius insigne templum, quod ethnicis cultui habetur, a regione Paneadis et Libani. Sed et terra filiorum Israel trans Iordanem a solis ortu a praerupto Arnonis usque ad montem Hermon extenditur. Hermon autem interpretatur, anathema, vel tristitia: significat autem idolorum culturam et superbiae fastum, quibus merito anathema dicitur, quia a sanctis et fidelibus viris omnis communio et societas eius interdicitur, quando, iuxta Apostolum, Nulla societas est lucis ad tenebras, nec ulla est conventio Christi ad Belial [II Cor. VI]. Catachryseia, id est, ad aura. |
| 7 | Sunt autem montes auri fertiles in deserto procul ex mansionibus a Coreb, iuxta quos Moyses Deuteronomium scripsisse perhibetur, sed metallo aeris fano, quod nostro tempore corruit, montes venarum auri plenos esse vicinos aestimant. Choreb mons Dei in regione Madian iuxta montem Sina super Arabiam in deserto, cui iungitur mons et desertum Sarracenerum, quod vocant Faran. |
| 8 | Mihi videtur, quod duplici nomine idem mons nunc Sinai nunc Choreb vocetur. Interpretatur autem Choreb calvus, vel siccitas, vel solitudo, vel Sinai tentatio, vel rubrum et amphora mea: ubi Moyses legem accepit, et mensuram vivendi ex Domini mandato rudi populo scripsit: sed tentatio perfidorum ibi non defuit, nec sanguinis effusio penitus cessavit. |
| 9 | Galaad mons ad quem septimo die profectionis echaris Iacob profugus venit. Est autem ad tergum Phoenicis et Arabiae collibus Libani copulatus, extenditurque per desertum: usque ad eum locum trans Iordanem habitavit quandam Seon rex Amorraeorum. Cecidit autem supradictus mons in sortem filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse. |
| 10 | Sed et Ieremias loquitur: Galaad tu mihi initium Libani [Ier. XXII]; a quo monte et civitas in eo condita sortita vocabulum est quam cepit de Amorraeorum manu Galaad filius Machir, filii Manasse. Galaad autem, qui interpretatur acervus testimonii et transmigratio testimonii, significat sanctam Scripturam, in qua foedus et pactum inter Deum et homines constitutum legitur. |
| 11 | Ibi etiam et reconciliatio humani generis per Christum apud Dominum praedicatur. Galaad mons in deserto, ubi castra metati sunt filii Israel. Gebal mons in terra repromissionis, ubi ad imperium Moysi altare constructum est. Sunt autem iuxta Hiericho duo montes vicini contra se invicem respicientes, e quibus unus Garizim, alter Gebal dicitur. |
| 12 | Porro Samaritani arbitrantur hos duos montes iuxta Neapolim esse, sed vehementer errant. Plurimum enim inter se distant, nec possunt invicem benedicentium sive maledicentium inter se audiri voces: quod Scriptura commemorat. Gebal interpretatur, vorago vetus: Garizim mons, super quem steterunt iniqui; maledicta resonabant iuxta supradictum montem Gebal. |
| 13 | Garizim interpretatur divisio sive praecisio. Qui sunt ergo isti, qui incedunt iuxta montem Garizim, et qui incedunt iuxta montem Gebal? Illi itaque, qui in hoc loco iuxta montem Garizim incedunt electi ad benedicendum, eos figuraliter indicant, qui non metu poenae, sed coelestis promissionis amore succensi, veniunt ad salutem. |
| 14 | Illi vero dimidii, qui iuxta montem Gebal incedunt, in quo maledictiones prolatae sunt, illos indicant, qui non amore benedictionum vel promissionum, sed futurorum suppliciorum timore complent quae in lege scripta sunt, ut perveniant ad salutem. Omnes autem circa arcam incedunt, qui ab Ecclesiae sinu non recedunt: sed nobiliores esse illos novimus, qui boni ipsius desiderio, aeternae benedictionis amore, quod bonum est agunt, quam illos, qui pro mali metu bonum sectantur. |
| 15 | Mons Olivarum ad orientem est Ierusalem, in quo discipulos erudiebat Iesus. Mons ergo iste significat celsitudinem virtutum et gratiarum spiritalium, quae dono Spiritus sancti distribuuntur fidelibus. |
| 16 | Naban, quod hebraice dicitur Nabo, mons super Iordanem contra Hierichum in terra Moab, ubi Moyses mortuus est, et usque hodie ostenditur in sexto milliario urbis Esbus contra orientalem plagam. Naban ergo interpretatur, in conclusione, et significat terminum legis, sicut et mors Moysi, quia secundum Apostolum finis legis Christus est ad iustitiam omni credenti [Rom. X]. |
| 17 | Or mons, in quo mortuus est Aaron, iuxta civitatem Petram, ubi usque ad praesentem ostenditur rupes qua percussa Moyses aquas populo dedit. Or autem interpretatur iracundia, et merito, quia ibi propter dubitationem Moysi et Aaron in productione aquae de petra interdictum est eis ne introducerent filios Israel in terram repromissionis. |
| 18 | Gaas mons in tribu Ephraim, in cuius septentrionali plaga sepultus est Iesus filius Nave, et usque hodie iuxta vicum Thamnam sepulchrum eius insigne monstratur. |
| 19 | Seir mons in terra Edom, in quo habitavit Esau in regione Gebalena, quae, ex eo quod Esau pilosus esset et hispidus, Seir, hoc est pilosi, nomen accepit. In quibus locis ante habitavit Chorreus, quem interfecit Chodor Laomor. Meminit montis Seir et Isaias in visione Idumaeae. Quid autem Seir, qui interpretatur pilosus vel hispidus, significet, ille qui historiam Iacob et Esau legit et bene intelligit facile dignoscere potest, quia Iacob simplex significat simplicitatem Ecclesiae: Esau vero pilosus et hispidus Iudaeos et haereticos setis vitiorum sordidos et fetidos exprimit. |
| 20 | Baal Hermon mons circa Libanum in finibus allophylorum. Gelboe montes alienigenarum in sexto lapide Ascitopolim. In quibus et vicus est grandis, qui appellatur Gelbus. In his occubuit Saul et Ionathan, ob quod maledixit eis David dicens: Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniant super vos, etc. [II Reg. I.] Quid ergo montes Gelboe Saul moriente deliquerunt, quatenus in eis nec ros nec pluvia caderet: et ab omni eos viriditatis germine sententiae sermo siccaret? Sed quia Gelboe interpretatur decursus, per Saul autem unctum et mortuum mors nostri Mediatoris exprimitur: non immerito per Gelboe montes superba Iudaeorum corda signantur, quae dum in huius mundi desideriis defluunt, in Christi, id est uncti, se morte miscuerunt, et quia in eis unctus rex corporaliter moritur, ipsi ab omni genere rore siccantur. |
| 21 | Thabor et Hermon montes sunt Syriae provinciae, quorum nomina ingentia sacramenta parturiunt. Thabor enim dicitur veniens lumen: quod specialiter adventum Domini Salvatoris significat, de quo dictum est: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Ioan. I]. Hermon significat anathema eius, id est diaboli, quam a Christianis Domino veniente suscepit. |
| 22 | Dignum enim fuit ut praesenti lumine tenebrosus diabolus vinceretur. Isti ergo exsultabunt in nomine Domini, sicut alibi fideles dicunt: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam [Psal. CXIII]. Libanus mons Phoenicum altissimus, cuius meminerunt prophetae, dictus a thure, quia ibi colligitur. Cuius ea pars, quae est super eum ad orientalem plagam respiciens, Antilibanus appellatur, id est contra Libanum. |
| 23 | Libanus potest significare sanctam Ecclesiam sacro baptismate a peccatis mundatam, et candore virtutum dealbatam. Unde dicitur in psalmo: Satiabuntur omnia ligna silvarum et cedri Libani, quas plantasti [Psal. CIII]. Ligna silvarum plebes significant ingentium populorum, qui Ecclesiae catholicae de dumosis atque incultis nationibus advenerunt. |
| 24 | Haec ligna indicant homines utique mediocres, cedri autem Libani declarant nobiles ac potentes, qui in humano genere tanquam cedri, eminere noscuntur. Libanus enim interpretatur candidatio. Saeculi autem huius potestas quaedam videtur esse festivitas, ubi divites homines ac potentes excelsi atque proceri quasi in Libano monte nascuntur, qui tamen ad veram religionem Domini munere pervenerunt. |
| 25 | Sophim mons Ephraim in loco Ramathem. Sophim vero interpretatur specula, sive scopulus, et significat culmen perfectionis. Unde legitur in Regum vir unus fuisse de Ramatha Sophim de monte Ephraim, in alta scilicet contemplatione virtutum, ut a nullis subiacentibus et circumlatrantibus cogitationibus mentis eius sublimitas deiiceretur vel unitas scinderetur. |
| 26 | Sion mons est urbis Ierusalem in australi parte constitutus supereminens civitati. Unde et Sion interpretatur speculum, sive speculatio: et significat sanctam Ecclesiam, quae corde puro et simplici intentione supernae pacis visione contemplatur et ipsum super omnia dominantem et regnantem inspicit Deum. |
| 27 | Sina mons in regione Madian super Arabiam in deserto, de quo in Apostolo legitur: Sina mons est in Arabia, qui coniunctus est ei quae nunc est Ierusalem, et servit cum filiis suis [Gal. IV]. Significat autem synagogam Iudaeorum carnalem observantiam legis tenentem, quam praedictus Apostolus comparavit Agar ancillae Sarae. |
| 28 | Sunt et alii montes insignes, quorum mentio tantum in historiis gentilium reperitur. Horum quippe nomina hic cum etymologiis eorum commemorari sufficiat. |
| 29 | Acroceraunii montes propter altitudinem et fulminum ictus vocati sunt. Graece enim ceraunos fulmen dicitur. Sunt autem inter Armeniam et Iberiam, incipientes a portis Caspiis usque ad fontem Tigridis fluvii. |
| 30 | Hyperborei montes Scythiae dicti, quod supra, id est, ultra eos flat Boreas. Riphaei montes in capite Germaniae sunt, a perpetuo ventorum flatu nominati. Nam riphe Graece impetus et orme dicitur. Olympus mons Macedoniae nimium praecelsus, ita ut sub illo nubes esse dicantur. De quo Virgilius: . . . . . Nubes excessit Olympus. Dictus autem Olympus, quasi ololampus, id est, quasi coelum. Hic mons Macedoniam dividit a Thracia. Athos mons Macedoniae, et ipse altior nubibus, tantumque sublimis, ut in Lemno umbra eius pertendat, quae ab eo septuaginta sex millibus separatur. Parnassus mons Thessaliae iuxta Boetiam, qui gemino vertice est erectus in coelum, hic in duo finditur iuga, Cyrrham et Nissam. |
| 31 | Unde nuncupatur, eo quod in singulis iugis colebantur Apollo et Liber. Haec iuga a duobus fratribus Citheron et Helicon appellantur. Nam Helicon dictus ab Helicone fratre Citheronis. |
| 32 | Apenninus mons appellatus, quasi Alpes Poeninae: quia Hannibal veniens ad Italiam easdem Alpes aperuit. Unde et Virgilius: . . . . . Alpes immittet apertas. Has enim Hannibal post bella Hispaniae aceto rupit. Iuvenalis: . . . . . Et montem rupit aceto. Et inde loca ipsa, quae rupit, Appenninae Alpes vocantur. Mons Aetna ex igne et sulphure dictus, unde et gehenna. |
| 33 | Constat autem ab ea parte, qua Eurus et Africus flat, habere speluncas plenas sulphuris, et usque ad mare deductas, quae speluncae recipientes in se fluctus, ventum creant, qui agitatus ignem creat ex sulphure. Unde est quod videtur incendium. |
| 34 | Pyrenaeus et ipse a crebris fulminum ignibus nuncupatus: Graece enim ignis pyr vocatur. Iste est, qui inter Galliam atque Hispaniam quasi de industria munimentum interiacet. |
| 35 | Solorius a singularitate dicitur, quod omnibus Hispaniae montibus solus altior videatur. |
| 36 | Calpe mons in ultimis finibus Oceani, qui dirimit Europam ab Africa, quam Atlantis finem esse dicunt. De quo Lucanus: Hesperiam Calpen, summumque implevit Atlantem. |
| 37 | Atlas frater Promethei fuit et rex Africae, a quo astrologiae artem prius dicunt excogitatam, ideoque dictus est sustinuisse coelum. Ab eruditione igitur disciplinae, et scientia coeli nomen eius in montem Africae derivatum est, qui nunc Atlas cognominatur, qui propter altitudinem suam quasi machinam coeli atque astra sustentare videtur. |
| 38 | Aliquando Dominum Salvatorem significat, aliquando sanctam Ecclesiam, aliquando apostolos et prophetas, sive sanctos viros pro celsitudine virtutum. Et e contrario aliquando superbos homines et tumidos in potentia mundana regni designat, aliquando haereticos, aliquando vero ipsum diabolum. Mons enim Dominum Salvatorem in prophetia significat, ubi ait: Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et ibunt ad eum omnes gentes, et reliqua [Isa. II]. Mons autem Ecclesiam significat, ubi Propheta dicit in Psalmo: Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion, non commovebuntur in aeternum [Psal. CXXIV]. Et iterum: Sicut ros, inquit, Hermon, quod descendit in montem Sion [Psal. CXXXII]. Sion enim, qui interpretatur speculatio, significat Ecclesiam (at diximus) in quam abundantia divinae gratiae descendit, et Deus quotidie contemplatur: quia Deus Deorum videbitur in Sion [Psal. LXXXIII]. Hermon Hebraeum nomen est montis ultra Iordanem fluvium constituti, cuius interpretatio (sicut supra dictum est) significat anathema. Ros ergo montis istius nutriens peccatores, qui sub anathematis excitatione iacuerunt, descendit in montem Sion, quando ad versationis [conversionis] remedium, Domino largiente, perveniunt. |
| 39 | Sion enim significat Ecclesiam catholicam, quae recipit gentes, quae erant sub anathematis periculo constitutae. Nam montes apostolos et prophetas significant, ubi dicitur: Montes excelsi cervis [Psal. CIII]. Cervi enim sunt fideles, qui vitia huius saeculi, quasi spinas, bona conversatione transiliunt et habitant in montibus, id est, apostolis et prophetis, qui sanctis praedicationibus suis in mundo solida cacumina esse meruerunt. |
| 40 | Item montes, sanctos viros sive libros divinos significant in illo Psalmistae, quo ait: Levavi oculos meos ad montes, unde veniet auxilium mihi [Psal. CXX]. Hoc si spiritaliter inquiras, omnino proficuum est, ut oculos cordis sui sive ad sanctos viros, sive ad libros divinos, sive ad sublimes angelos credatur elevasse, qui magnitudine et firmitate sua vere montes sunt. Unde etiam competens sustinebatur auxilium. |
| 41 | Mons est populus Iudaeorum, de quo in Daniele: Abscisus est lapis sine manibus [Dan. II], id est, Christus absque virili semine conceptus, et fide sua replevit universum orbem terrarum. In contrariam vero partem montis significationem trahunt. Unde scriptum est: Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini [Psal. XCVI]. Hic montes significant homines, qui et saeculi huius altitudines appetunt et insensata superstitione durescunt. |
| 42 | His mirabiliter comparata est cera liquescens: quoniam tanto facilius in poenitentiam defluunt quanto se duritia immobiles esse crediderunt. Montes, divites et potestates saeculi huius, ut in Iob pro diabolo dicitur: Huic montes herbas ferunt [Iob. XL]; quod est vitia carnis. Mons diabolus propter tumorem, ut in Isaia: Levate signum super montem caliginosum [Isa. XIII]. Et in Ieremia Ecce ego ad te, mons pestifer [Ier. LI]. Mons, dogma haereticorum, ut in Propheta ex persona Ecclesiae: In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer [Psal. X]? Montes, daemones vel haeretici, sive Iudaeorum scribae. |
| 43 | In Ieremia: Date Domino Deo vestro gloriam, antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos [Ier. XIII]. Et in psalmo: Usque ad [Neque a] desertis montibus [Psal. LXXIV]. Montes duo, qui in Zacharia aerei describuntur [Zach. VI], duo Testamenta legis, de quorum medio quadriga Domini, id est, quatuor evangeliorum praedicatio procedit. |
| 44 | Haereticos ergo significant montes, ubi dicitur: Nequando offendant pedes vestri ad montes caliginosos [Ier. XIII]. Monet enim nos Propheta, ut caveamus, ne forte gressus operum nostrorum in superba doctrina haereticorum offendentes in caliginem errorum cadant. Diabolum vero significat mons, ubi in Apocalypsi scriptum est [Apoc. VIII]: quod mons magnus missus sit in stagnum ignis ardentis et sulphuris: quia contumacia diaboli aeterna gehenna damnatur. Fundamenta montium, spes superborum. In psalmo: Et fundamenta montium conturbata sunt [Psal. XVII]. |