Hrabanus Maurus, De Universo, 12, CAPUT VI. De promontoriis.
| 1 | Commune est insulis, ut promineant inde et loca earum promontoria dicuntur. Sic Sallustius de Sardinia: 'In orientem quam occidentem latior prominet.' Sigaeum promontorium Asiae, ubi Hellespontus apertius dilatatur. Dictum autem Sigaeum propter Herculis taciturnitatem: quia prohibitus hospitio a Laomedonte, Troianorum rege, simulavit abscessum, et inde contra Troiam cum silentio venit, quod dicitur sige. |
| 2 | Maleum, promontorium Graeciae, quod intrat in mare, et per millia quinquaginta protenditur, ubi unda ita saeva est, ut persequi navigantes videatur. Hoc autem promontorium a Maleo rege Argivorum nomen accepit. Pelorum, promontorium Siciliae, respiciens aquilonem, secundum Sallustium dictum a gubernatore Hannibalis illic sepulto. Pachynum, promontorium Siciliae austrum spectans, ab aeris crassitudine dictum; nam pachus est pinguis et crassus: Austro enim perflatur. |
| 3 | Lilybaeum, promontorium Siciliae, solis occasum intendens, vocatum ab eiusdem nominis civitate, quae ibi est sita. Borion, promontorium Numidiae, vocatum ita, quod Aquilonem intendat. Hipponem Rhegium postea dictum pro eo quod sit aequore interruptum. Calpe Hispaniae promontorium. Promontoria enim, quae in insularum summitatibus consistunt, et eis contra fluctus maris munimen praestant, possunt iuxta allegoriam doctores sanctos figurare, qui praesunt Ecclesiis Dei, et eos in persecutionum fluctibus roborant atque confortant, ne procella tempestatum atque alluvione undarum obruantur. |