monumenta.ch > Isidorus > 45 > 15 > 42 > 17 > 27 > 25 > 5
Hrabanus Maurus, De Universo, 12, IV. De regionibus. <<<     >>> VI. De promontoriis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 12, CAPUT V. De insulis.

1 Insulae dictae, quod in salo sint, id est, in mari positae, quae in plurimis locis sacrae Scripturae aut Ecclesias Christi significant, aut specialiter quoslibet sanctos viros, qui tunduntur fluctibus persecutionum, sed non destruuntur, quia a Deo proteguntur. Nam in psalterio scriptum est: Dominus regnavit, exsultet terra, laetentur insulae multae [Psal. XCVI]. Regnante itaque Domino per totum mundum dispositae laetentur Ecclesiae: quae merito insulis comparantur, quia mundi fluctibus ambitae circumlatrantium persecutionum numerositate tunduntur: sed sicut istae saevientibus fluctibus nesciunt laedi, ita nec sanctae Ecclesiae perturbationibus adversariorum probantur immunes: quin potius illos suis cautibus frangunt, qui in eas undosis culminibus irruerunt.
2 Et vide quia dicit multae, non omnes, propter haereticas pravitates, qui erroribus suis Ecclesiarum nomen imponunt. Item insula, plebs Iudaea, ut in Ezechiele: Fili hominis, loquere ad habitatores insulae [Ezech. XXXIX]. Sunt quidem plurimae insulae propriis nominibus vocatae, sed paucis locis in Scripturis sacris eorum nomina posita reperiuntur: ideo non credimus in hoc opere necessarium esse earum nomina reperire posse.
3 Attamen quarumdam earum hic etymologias secundum maiorum traditionem ponere non piget, quia fortasse lectori gratum est, si quid inde in hoc opusculo nos stro reperierit dictatum, cum inde habeat materiam ad spiritalem intelligentiam earum significationem transferendi, si alicubi ei opportunum visum fuerit. Chio insula ante Bithyniam, quam iam aliqui Chiam appellaverunt.
4 Gindus insula contra Asiam: haec interpretatur mentis excessus. Miciliae insula contra Asiam a septimo milliario. Haec interpretatur de infirmitate, sive mandatum humilitatis. Samothracia est insula in Pathmo sinu. Britannia Oceani insula interfuso mari a toto orbe divisa, a vocabulo suae gentis cognominata.
5 Haec adversa Galliarum parte ad prospectum Hispaniae sita est. Circuitus eius quadragies octies septuaginta quinque millia. Multa et magna flumina in ea, fontes calidi, metallorum larga et varia copia, gagates lapis ibi plurimus, et margaritae. Thanatos insula Oceani freto Galliae a Britannia separata, frumentariis campis et gleba uberrima. Dicta autem Thanatos a morte serpentum, quos dum ipsa nesciat, asportata inde terra quoque gentium vecta sit, angues illico perimit.
6 Thyle ultima insula Oceani inter septentrionalem et occidentalem plagam ultra Britanniam, a sole nomen habens, quia in ea aestivum solstitium sol facit, ut quidam dicunt, et nullus ultra eam dies est, unde et pigrum et concretum est eius mare. Orcades insulae Oceani ultra Britanniam positae, numero 33, quarum 20 desertae sunt, tredecim coluntur.
7 Scotia, eadem et Ibernia, proxima Britanniae insula, spatio terrarum angustior, sed situ fecundior. Haec ab Africo in Boream porrigitur. Cuius partes priores Iberiam, et Cantabricum oceanum intendunt. Unde et Ibernia dicta. Scotia autem, quod ab Scotorum gentibus colitur, appellata. Illic nulla anguis, avis rara, apis nulla, adeo ut advectos inde pulveres seu lapillos si quis alibi sparserit inter alvearia, examina favos deserant. Gades insula in fine Baeticae provinciae sita, quae dirimit Europam ab Africa, in qua Herculis columnae visuntur, et unde Tyrrheni maris faucibus oceani aestus immittitur.
8 Est autem a continentibus terris centum viginti passibus divisa, quam Tyrii, a Rubro profecti mari, occupantes, in lingua sua Gadir, id est, sepem nominaverunt, pro eo quod circumsepta sit mari: nascitur in ea arbor similis palmae, cuius gummis infectum vitrum cerauniam gemmam reddit. Fortunatae insulae vocabulo suo significant omnia ferre bona, quasi felices et beatae fructuum ubertate.
9 Suapte enim natura pretiosarum poma silvarum parturiunt, fortuitis vitibus iuga collium vestiuntur, ad herbarum vicem messis et olus vulgo est. Unde gentilium error et saecularium carmina poetarum propter soli fecunditatem easdem esse paradisum putaverunt. Sitae sunt autem in Oceano contra laevam Mauritaniae, occiduo proximae, et inter se interiecto mari discretae.
10 Gorgades, insulae Oceani, obversae promontorio quod vocatur Hesperuceras, quas incoluerunt Gorgones, feminae alitum pernicitate, hirsuto et aspero corpore, et ex his insulae cognominatae. Distant autem a continenti terra bidui navigatione. Hesperidum insulae vocatae a civitate Hesperide, quae fuit in fine Mauritaniae.
11 Sunt ultra Gorgadis sitae sub Atlanticum littus in intimis maris sinibus, in quarum hortis fingunt fabulae draconem pervigilem aurea mala servantem: fertur enim esse mare aestuarium, adeo undosis lateribus tortuosum, ut visentibus procul lapsus anguis imitetur. Chryse et Argyre insulae in Indico oceano sitae, adeo fecundae copia metallorum, ut plerique eas auream superficiem et argenteam habere prodiderint: unde et vocabula sortitae sunt.
12 Taprobana insula Indiae subiacens ad Eurum, ex qua oceanus Indicus incipit: patens in longitudine octingentis septuaginta quinque millibus passuum, in latitudine sexcentis viginti quinque millibus stadiorum. Scinditur amne interfluo tota margaritis repleta et gemmis. Pars eius bestiis et elephantis repleta est, partem vero homines tenent.
13 In hac insula dicunt in uno anno duas esse aestates et duas hiemes, et bis floribus vernare, Tylos insula Indiae ferens omni tempore folia. Huc usque Oceani insulae. Item insulae, quae ab Hellesponto usque ad Gades in mari Magno sunt constitutae. Cyprus insula a civitate Cypro, quae in ea est, nomen accepit: ipsa est Paphos Veneri consecrata in Carpathio mari, vicina Austro, famosa quondam divitiis, et maxime aeris: ibi enim prima huius metalli inventio et utilitas fuit.
14 Haec autem interpretatur tristis aut moeror. Creta Graeciae insula pars est vergens in Peloponnesum. Haec primum a temperie coeli Macaronesum appellata est: deinde Creta dicta a Crete quodam indigena, quem aiunt unum Curetum fuisse, a quibus Iupiter ibi absconditus est et enutritus. Est autem insula Graeciae inter ortum et occasum longissimo tractu porrecta, a septentrione Graeciae aestibus, ab austro Aegyptiis undis perfusa: fuit autem quondam centum urbibus nobilis, unde et Hecatompolis dicta est.
15 Prima etiam remis et sagittis claruit: prima litteris iura finxit: equestres turmas prima docuit: studium musicum ab idaeis dactylis in ea coeptum: capris copiosa, cervis eget: lupos et vulpes, aliaque ferarum noxia nusquam gignit: serpens nullus ibi, nulla noctua, et si invehatur, statim emoritur. Larga est vitibus et arboribus. Dictamnus herba in Creta nascitur, et alimus, quae admorsa diurnam famem prohibet, phalangos autem venenatos gignit, et lapidem, qui idaeus dactylus dicitur. Huius autem vocabulum est inter Syrum et Hebraeum. Abydos insula in Europa super Hellespontum posita, angusto et periculoso mari separata, et Abydos Graece dicta, quod sit introitus Hellesponti maris, in quo Xerxes pontem ex navibus fecit, et in Graeciam transiit.
16 Coos insula adiacens provinciae Atticae, in qua Hippocrates medicus natus est, quae (ut Varro testis est) arte lanificii prima in ornamento feminarum inclaruit. Haec autem interpretatur excussio, vel praestolatio. Cyclades insulae antiquitus Graeciae fuerunt, quas inde Cycladas autumant dictas, quod spatiis longioribus a Delo proiectae in orbem, tamen circa Delum sitae sint: nam orbem cyclon Graeci loquuntur.
17 Quidam vero non quod in orbem digestae, sed propter scopulos, qui circa eamdem sunt, dictas putant Cycladas. Hae in Hellespontum inter Aegaeum et Malaeum mare constitutae circumdantur etiam pelago Myrtoo. Sunt autem omnes numero 53 tenentes a septentrione in meridiem millia quingenta, ab oriente in occasum millia ducenta. Metropolis earum Rhodus.
18 Delos insula in medio Cycladum sita, et dicta Delos fertur, quod post diluvium, quod Ogygi temporibus notatur, cum orbem multis mensibus continua nox inumbrasset, ante omnes terras radiis solis illuminata est, sortitaque ex eo nomen, quod prima manifestata fuisset visibus. Nam delon Graece manifestum. Dicitur enim et Ortygia eo quod primum ibi visae sunt coturnices aves, quas Graeci ortygas vocant.
19 In hac insula Latona enixa est Apollinem et Dianam. Delos autem et civitas dicitur et insula. Rhodos insula Cycladum prima ab oriente, in qua rosae capitulum dicitur esse inventum dum ibi civitas conderetur: ex quo urbs et insula Rhodos est appellata. In hac urbe solis Colossus fuit aereus, septuaginta cubitorum altitudine: fuerunt et alii centum numero in eadem insula colossi minores. Tenedos insula, una ex Cycladibus, ad septentrionem sita, in qua olim civitas a Tene quodam condita est, unde et nomen urbis illius, vel potius insulae fuit. Nam Tenes iste infamatus, quod cum noverca sua concubuisset, et fugiens in hanc insulam, vacuam cultoribus obtinuit, unde et Tenedos dicta est.
20 Sic Cicero: Tenent ipsum cuius ex nomine Tenedos nominatur. Carpathos insula, una ex Cycladibus, a meridie posita in Aegyptum, a qua Carpathium mare appellatum est, vocata est propter celerem fructuum maturitatem. Est enim inter Aegyptum et Rhodum. Ex hac insula dicuntur et carpathiae naves magnae et spatiosae.
21 Cytherea insula, una ex Cycladibus, a parte occidua sita, cuius Porphyris antea nomen fuit. Cytherea autem vocata, quod ibi Venus sit orta. Icaria insula, una de Cycladibus, quae Icario mari nomen dedit. Haec inter Samum et Myconium procurrentibus saxis inhospitalis est, et nullis sinibus portuosa. Dicitur autem Icarum Cretensem ibi naufragio interisse, et de exitu hominis impositum nomen loco. Naxos insula, ante Dionysias dicta, quasi Dionaxos, quod fertilitate vitium vincat caeteras: est autem a Delo decem et octo millia passuum separata, ex qua olim Iupiter fertur adversus Titanas fuisse profectus. Melos insula ex numero Cycladum, una omnium insularum rotundissima, unde et nuncupata. Historia dicit ex Iasone natum fuisse Philomelum, et Plutum ex Philomelo Pareantum genitum, qui de suo nomine Paron insulam et oppidum appellavit. Prius autem Minoia, deinde Paron dicta, de qua Virgilius: Niveamque Paron; gignit enim marmor candidissimum, quod Parium dicunt: mittit et sardam lapidem, marmoribus quidem praestantiorem, et inter gemmas vilissimum.
22 Chios insula Syra lingua appellatur, eo quod mastix gignit. Syri enim masticem Chios vocant. Samos insula est in mari Aegeo, ubi nata est Iuno, ex qua fuit Sibylla Samia, et Pythagoras Samius, a quo Philosophiae nomen inventum. In hac insula reperta prius fictilia vasa traduntur, unde et vasa Samia appellata sunt. Sicilia a Sicano rege Sicania cognominata est: deinde a Siculo, Itali fratre, Sicilia.
23 Prius autem Trinacriam dictam propter tria acra, id est, promontoria: Pelorum, Pachynum et Lilybaeum. Trinacria enim Graecum est. Quod Latine triquetra, quasi in tres quadras divisa. Haec ab Italia exiguo freto discreta, Africum mare prospectans, terris frugifera, auro abundans, cavernis tamen et fistulis penetrabilis, ventisque et sulfure plena, unde et ibi Aetnae montis incendia, in cuius freto Scylla est et Charybdis, quibus navigia aut absorbentur aut colliduntur.
24 Fuit autem quondam patria Cyclopum, et postea nutrix tyrannorum, frugum fertilis, ac primum terris omnibus commissis seminibus aratro proscissa. Principem urbium Syracusa: habet, fontem Arethusam et Alphaeum fluvium, magnorum generatorem equorum: in ea insula primum est inventa comoedia. Achaten lapidem ipsa primum ex Achate flumine dedit: parturit et mare eius coralium: gignit et sales Agrigentinos in igne solubiles, crepitantes in aquis.
25 Omnis ambitus eius clauditur stadiorum tribus millibus. Sallustius autem dicit Italiae coniunctam fuisse Siciliam, sed medium spatium impetu maris divisum, et per angustiam scissum. Tapsus insula stadiis decem a Sicilia remota, iacens et planior. Unde et nuncupata, de qua Virgilius: Tapsumque iacentem. Aeoliae, insulae Siciliae, appellatae ab Aeolo, Ippotae filio, quem poetae finxerunt regem fuisse ventorum: sed (ut Varro dicit) rector fuit istarum insularum et quia ex earum nebulis et fumo futuros praedicebat flatus ventorum, ab imperitis visus est ventos sua potestate retinuisse, Aeoliae insulae et Vulcanae vocantur, quod et ipsae, sicut Aetna, ardeant.
26 Sunt autem novem habentes propria nomina, quarum primam Liparus quidam Liparem vocavit, qui eam ante Aeolum rexit: altera Hiera vocatur, quod sit collibus eminentissimis: reliquae vero, id est, Strongyle, Didyme, Ericusa, Hephaestias, Phaenicusa, Evonimos, Ericodes, Phaenicodes, quae quoniam nocte ardent, Aeoliae sive Vulcaniae dicuntur: ex his quaedam ab initio non fuerunt, postea in mari editae usque ad nunc permanent.
27 Stoechades insulae Massiliensium sexaginta millium spatio a continenti in fronte Narbonensis provinciae, qua Rhodanus fluvius in mare exit. Dictae autem Graece Stoechades, quasi opere in ordinem stent positae. Sardus Hercule procreatus cum magna multitudine a Libya profectus Sardiniam occupavit, et ex suo vocabulo insulae nomen dedit.
28 Haec in Africo mari facie vestigii humani in orientem quam occidentem latior prominet ferme paribus lateribus, quae in meridiem et septentrionem vertunt, ex quo ante commercium a navigantibus Graecorum Ichnos appellata est: terra patet in longitudine millia centum quadraginta, in latitudine quadraginta: in ea neque serpens gignitur, neque lupus, sed solifuga tantum animal exiguum hominibus perniciosum: venenum quoque ibi non nascitur, nisi herba per scriptores plurimos et poetas memorata, apiastro similis, quae hominibus rictus contrahit, et quasi ridentes interimit.
29 Fontes habet Sardinia calidos, infirmis medelam praebentes, furibus caecitatem, si, sacramento dato, oculos aquis eius tetigerint. Corsicae insulae exordium incolae Ligures dederunt, appellantes eam ex nomine ducis. Nam quaedam Corsa nomine, Ligur mulier cum taurum ex grege, quem prope littora regebat transnatare solitum atque per intervalla corpore aucto remeare videret, cupiens scire incognita sibi pabula, taurum a caeteris digredientem usque ad insulam navigio persecuta est.
30 Cuius regressu insulae fertilitatem cognoscentes Ligures ratibus ibi profecti sunt, eamque nomine mulieris auctoris et ducis appellaverunt. Haec autem insula Graece Cyrne dicitur a Cyrno, Herculis filio, habitata. De qua Virgilius: Cyrnea taxos. Dividitur autem a Sardinia viginti millium freto, cincta Ligustici aequoris sinu ad prospectum Italiae.
31 Est autem multis promontoriis angulosa, gignens et laetissima pabula, et lapidem, quem Cathochiten Graeci vocant. Ebosus insula Hispaniae, dicta quod a Zanio non procul sit, quasi ebozos. Nam septuaginta stadiis ab ea distat, cuius terram serpentes fugiunt. Huic contraria est Colubraria, quae foeta est anguibus.
32 Baleares insulae Hispaniae duae sunt: Aphrosiades et Gymnasie, maior et minor. Unde et eas vulgus Maioricam et Minoricam nuncupavit. In his primum insulis inventae sunt fundae, quibus lapides emittuntur. Unde et Baleares dictae; ballein enim Graece emittere dicitur. Unde ballista, quasi missa, et fundibulum. Virgilius: Balearis verbere fundae.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 12, IV. De regionibus. <<<     >>> VI. De promontoriis.
monumenta.ch > Isidorus > 45 > 15 > 42 > 17 > 27 > 25 > 5