monumenta.ch > Isidorus > 39 > 38 > XXXV DE RATIONE PVERPERII MATVRI. > 2 > 28 > 43 > 3
Hrabanus Maurus, De Universo, 12, II. De orbe. <<<     >>> IV. De regionibus.

Hrabanus Maurus, De Universo, 12, CAPUT III. De paradiso.

1 Paradisus est locus in Orientis partibus constitutus, cuius vocabulum ex Graeco in Latinum vertitur, hortus. Porro Hebraice Eden dicitur, quod in lingua nostra deliciae, interpretatur: quod utrumque iunctum facit hortum deliciarum. Est enim omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus, habens etiam et lignum vitae: non frigus, non aestus, sed perpetua veris temperies, ex cuius medio fons prorumpens, totum nemus irrigat, dividiturque in quatuor nascentia flumina.
2 Cuius post peccatum hominis aditus interclusus est. Septus est enim undique romphaea flammea, id est, muro igneo accinctus: ita ut eius coelo pene iungat incendium. Cherubim quoque, id est, angelorum praesidium arcendis spiritibus malis super romphaea flagranti ordinatum est: ut homines flammae, angelos vero malos angeli submoveant, ne cui carni vel spiritui transgressionis aditus paradisi pateat.
3 Paradisus, id est hortus deliciarum, mystice aut Ecclesiam praesentem significat, aut terram viventium, ubi illi qui merentur per fidem rectam et bona opera victuri sunt in perpetuum. De quo Dominus ad latronem in cruce confitentem ait: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso [Luc. XXIII]. Aliter autem paradisus (ut diximus) significat sanctam Ecclesiam, de qua in Genesi scriptum est: Plantaverat Dominus Deus paradisum voluptatis a principio [Gen. II]. Paradisus Ecclesia est: sic de illa legitur in Canticis canticorum: Hortus conclusus soror mea sponsa [Cant. IV]. A principio autem plantatur paradisus: quia Ecclesia Catholica a Christo, qui est principium omnium, condita esse cognoscitur.
4 Fluvius de paradiso exiens imaginem portat Christi de paterno fonte fluminis, qui irrigat Ecclesiam suam verbo praedicationis, et dono baptismi. De quo bene per Prophetam dicitur: Dominus Deus noster fluvius gloriosus exsiliens in terram sitientem. Quod quatuor fluminibus de paradiso egredientibus terra rigatur: solidum mentis nostrae aedificium prudentia, temperantia, fortitudo, iustitia continet: quia quatuor virtutibus tota boni operis structura consurgit.
5 Quatuor ergo paradisi flumina terram irrigant; quia dum in his quatuor virtutibus cor infunditur, ab omni desideriorum carnalium aestu temperatur. Item allegorice quatuor paradisi flumina quatuor sunt Evangelia ad praedicationem in cunctis gentibus missa. Ligna fructifera omnes sancti sunt: fructus eorum, opera eorum.
6 Lignum vitae, sanctus sanctorum utique Christus, ad quem quisque si porrexerit manum, vivet in aeternum. Lignum autem scientiae boni et mali, proprium est voluntatis arbitrium; quod in medio nostri est positum ad dignoscendum bonum vel malum. De quo qui, relicta gratia Dei, gustaverit, morte morietur.
Hrabanus Maurus HOME