Hrabanus Maurus, De Universo, 12, CAPUT II. De orbe.
| 1 | Orbis a rotunditate circuli dictus, quia sicut rota est. Inde brevis etiam rotella orbiculus appellatur. Undique enim circumfluens Oceanus eius in circuitu ambit fines. Significat ergo aut totum mundum iuxta historiam, aut, iuxta allegoriam, universalem Ecclesiam, aut in contrariam partem impios, qui frequenter terrae appellatione declarantur. De quibus Psalmista ait: Iudicabit orbem terrae in iustitia [Psal. IX]. A Domino iudicandi sunt, qui pertinacia sua nulla remissione liberantur. Populus autem significat eos, qui ex Hebraeis fideles probati sunt, et qui devoti ex gentibus advenerunt. |
| 2 | Requirendum est sane, quod et hic orbem terrarum dicat, et in Psalmo ponat: illuxerunt fulgura eius orbi terrae [Psal. LXXVI], et in aliis plurimis locis ipso schemate terram perhibeat esse conclusam; iterumque centesimus sextus Psalmus quatuor cardinibus terrae spatia comprehendit, dicens: A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari [Psal. CVI]; cuius rei evidentissimum quoque Evangelii exstat exemplum, ubi dicit: Emittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabit a quatuor angulis terrae [Matth. XXIV]. Unde merito aestimo perquirendum, quemadmodum terrae possit et quadratio et circulus convenire, dum schemata ipsa (sicut geometrici dicunt) iudicantur esse diversa. |
| 3 | Formam terrae ideo Scriptura orbem vocat, eo quod respicientibus extremitatem eius circulus semper apparet, quem circulum Graeci horizonta vocant. Quatuor autem cardinibus eam formari dicit; quia quatuor cardines quatuor angulos quadrati significant, qui intra praedictum terrae circulum continentur. Nam si ab Orientis cardine in Austrum et in Aquilonem singulas rectas lineas ducas: similiter quoque et si ab Occidentis cardine ad praedictos cardines, id est Austrum et Aquilonem, singulas rectas lineas tendas: facis quadratum terrae intra orbem praedictum. |
| 4 | Sed quomodo quadratus iste demonstrativus inter circulum scribi debeat, Euclides in quarto libro Elementorum evidenter insinuat: quapropter recte Scriptura sancta faciem terrae et orbem vocat, et quatuor eam dicit cardinibus contineri. Divisus est autem trifarie, a quibus una pars Asia, altera Europa, tertia Africa nuncupatur: quas tres partes orbis veteres non aequaliter diviserunt. |
| 5 | Nam Asia a meridie per Orientem usque Septentrionem pervenit: Europa vero a Septentrione usque Occidentem: atque Africa ab Occidente usque ad Meridiem. Unde evidenter orbem dimidium duae tenent, Europa et Africa: alium vero dimidium sola Asia. Sed istae duae ideo partes factae sunt, quia inter utrasque ab Oceano mare Magnum ingreditur, quod eas intersecat. |
| 6 | Quapropter si in duas partes Orientis et Occidentis orbem dividas, Asia erit in una, in altera Europa et Africa. Istae tres partes totum humanum genus cum insulis, quae his adiacent, continent. Et bene tribus partibus distinctus est orbis, qui sanctae Trinitatis fide imbuendus erat, et Evangelico documento instruendus. Unde legitur in parabola Salvatoris [Matth. XIII], quod mulier acceptum fermentum abscondit in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum, id est, sancta Ecclesia humano generi, quod ex tribus filiis Noe seminatum fuit in mundo, fermentum Evangelicae doctrinae in cordibus fidelium abscondit, donec nativum saporem totum per rectam fidem et scientiam spiritalem converteret in cultum et servitium Dei. |