Hrabanus Maurus, De Universo, 12, CAPUT PRIMUM. De terra.
| 1 | Terra est in media mundi regione posita, omnibus partibus coeli in modum centri aequali intervallo consistens: quae singulari numero totum orbem significat, plurali vero singulas partes. Cuius nomina diversa dat ratio. Nam terra dicta a superiori parte, qua teritur: humus ab inferiore: vel humida terra, ut sub mare: tellus autem, quia fructus eius tollimus. Eadem et arva ab arando et colendo vocata. Proprie autem terra ad distinctionem aquae arida nuncupatur. Sicut Scriptura ait [Gen. I], quod vocaverit Deus terram, aridam. |
| 2 | Naturalis enim proprietas siccitas est terrae. Nam ut humida sit, hoc aquarum affinitate sortitur. Cuius motum alii dicunt ventum esse in concavis eius, qui motus eam movet. Sallustius: Venti per cava terrae praecipitati, rupti aliquot montes tumulique sedere. Alii aquam dicunt genitalem in terris moveri, et eas simul concutere, sicut vas, ut dicit Lucretius. |
| 3 | Alii fungum eamdem terram vocant, cuius plerumque latentes ruinae superposita cuncta concutiunt. Terrae quoque hiatus aut motu aquae inferioris fit, aut crebris tonitruis, aut de concavis terrae erumpentibus ventis. Terra enim mystice plures significationes habet. Aliquando significat patriam coelestem, ut est illud: Credo videre bona Domini in terra viventium [Psal. XXV]. Et illud evangelicum: Beati mites, inquit, quoniam ipsi possidebunt terram [Matth. V]. Aliquando carnem Domini Salvatoris significat, ut est illud: Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Iacob [Psal. LXXXIV]. Iacob enim patriarcha significat populum fidelem, qui liberatus est a captivitate diaboli per incarnationem Salvatoris. |
| 4 | Item terra significat sanctam Mariam virginem, de qua Dominus nasci dignatus est. Unde est illud: Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit [Psal. LXXXIV]. Potest et aliter hic sensus intelligi. Veritas de terra oritur, quando confessio peccatorum offertur; iustitia de coelo prospexit, quantum fit remissio peccatorum: quod in Publicani illius oratione provenit [Luc. XVIII]. Veritas enim de terra orta est, quando ima respiciens, confitendo peccata sua, Dominum rogavit; iustitia vero de coelo prospexit, cum descendit iustificatus Publicanus, magis quam ille Pharisaeus. |
| 5 | Item terra Ecclesiam significat, ut est illud: Domini est terra [Psal. XXIII]. Quamvis terram et in bono et malo poni saepe noverimus; hic tamen Ecclesiam debemus advertere, quae Domino specialiter pura mente famulatur. Nam licet omnia ab ipso sint condita, tamen illud ipsius esse proprie dicimus, quod eum veneratur auctorem: et ideo Ecclesia non immerito fructifera bonorum terra suscipitur, quia nutrit et continet populum. |
| 6 | Sequitur: Et plenitudo eius [Ibid.], id est, multitudo sancta, qua repletur Ecclesia. Sed ne terram, quam superius dixit, angustam putares aliquando fortasse regionem, nunc dicit: orbis terrarum [Ibid.], hoc est, universalem Ecclesiam, quae totius mundi ambitu continetur. Intende vero, quod dicit: Qui habitant in ea, id est, non qui veniunt et recedunt: sed qui fixa mentis stabilitate perdurant. |
| 7 | Habitare enim manere dicimus, quod errantium non est; quod mutabilitati non convenit; sed ille solus Ecclesiam inhabitat, qui usque ad obitum suum in fide rectissima perseverat, sicut et alius psalmus dicit: Ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae [Psal. XXII]. Terra homo ipse, ut in Evangelio: Aliud cecidit in terram bonam [Luc. VIII]. Item in Genesi, arida, terra nominatur, ut est illud: Et vocavit aridam terram [Gen. I], populum scilicet fontem fidei sitientem, et bonorum operum germen proferentem. Terra vero in malum posita est, ubi corruptionem humanae naturae, vel peccatores, vel perditos homines significat. |
| 8 | Corruptionem autem naturae illa Domini sententia demonstrat, qua ad hominem peccantem ait: Terra es, et in terram ibis [Gen. III]. Peccatores quoque terrae nomine ibi notantur, ubi Dominus ad serpentem ait: Terram comedes cunctis diebus [Ibid.], hoc est, peccatores in sortem tuam et perditionem trahes, et eorum iniquitatibus pasceris. Similiter et illud, quod alibi legitur: Recedentes a te in terra scribentur [Ier. XVII], id est, qui per apostasiam a te avertentur, inter peccatores connumerabuntur. Terra, carnalis potentia, ut in Ecclesiastico: Quid superbit terra et cinis? (Sir. X). Terra deserta populus Iudaeorum, sive omnes peccatores, ut in Ieremia: Terra deserta et inhabitabilis, in qua nullus habitat, nec pertranseat per eam filius hominis [Ier. VI], id est, Dominus Iesus Christus. Pulvis peccatores sunt, sicut in Isaia dicitur pro diabolo: Et serpenti pulvis panis eius [Isa. LXV]. Et alibi: Non sic impii, non sic: sed tanquam pulvis [Psal. I]. Lutum medicinae coelestis glutinum, ut in Evangelio: Lutum fecit, et linivit oculos meos [Ioan. IX]. Aliter peccatorum glutinum, ut in Psalmo: Eripe me de luto, ut non inhaeream [Psal. LXVIII]. Lutum adulatio deceptoris, sive haereticorum falsa delinitio, ut in Ezechiele: Ipsi aedificabant parietem: illi autem liniebant eum luto absque temperamento [Ezech. XIII]. |