Hrabanus Maurus, De Universo, 11, CAPUT XXI. De diluvio.
| 1 | Diluvium dictum, quod aquarum clade omnia, quae inundaverit, deleat. Primum diluvium exstitit sub Noe, [quando] hominum sceleribus offensus Omnipotens, toto orbe contecto, deletis cunctis, unum spatium coeli fuit [fecit] ac pelagi; cuius indicium hactenus videmus in lapidibus, quos in remotis montibus, conchis et ostreis concretos, saepe etiam cavatos aquis videre solemus. |
| 2 | Secundum diluvium fuit in Achaia, Iacob Patriarchae et Ogygi temporibus qui Eleusinae conditor et rex fuit, nomenque loco et tempore dedit. Tertium diluvium in Thessalia Moysi vel Amphyctionis temporibus fuit, qui tertius post Cecropem regnavit. Cuius temporibus aquarum illuvies maiorem partem populorum Thessaliae absumpsit, paucis per refugia montium liberatis, maxime in monte Parnassio, in cuius circuitu Deucalion tunc regno potiebatur, qui tunc ad se ratibus confugientes susceptos per gemina Parnassi iuga fovit et aluit. |
| 3 | A quo propterea genus hominum Graecorum fabulae ex lapidibus reparatum ferunt propter hominum insitam cordis duritiam. Sed et flumina cum insolitis aucta imbribus ultra consuetudinem vel diuturnitate vel magnitudine redundant, multaque prosternunt, et ipsa diluvium dicuntur. Sciendum autem, flumina cum supra modum crescunt, non tantum ad praesens inferre damna, sed etiam et aliqua significare futura. |
| 4 | Mystice diluvium, quando in bonam partem accipitur, Baptismum significat: quando vero in contrariam, errorem haereticorum. Nam in illa sententia Psalmistae, qua dicit: Dominus diluvium inhabitat, et sedebit Dominus rex in aeternum [Psal. XXVIII]: primus venit virtutibus spiritus septiformis, in tertio vero ordine ad Trinitatis complexionem mirabili dispositione pervenit. |
| 5 | Dicendo enim in his duobus versiculis tertio, Dominus, ostendit sanctam Trinitatem diluvio, id est, aquis Baptismatis inhabitare, sicut in Evangelio dictum est: Euntes baptizate omnes gentes, in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti [Matth. XXVIII]. Sed quaeramus, cur hic diluvium pro sacris fontibus positum est? |
| 6 | Merito; quoniam illud quod factum est sub Noe, baptismatis sacri gerebat imaginem. Nam sicut istud purgat animas peccatorum sordibus, ita et illud diluvium mundi crimina probrosa delevit. Merito ergo pro baptismate diluvium positum est, ad cuius similitudinem constat effectum. Nam quod tertio, Dominus repetiit sine distinctione personarum licet intelligi primum dictum de Spiritu sancto: Dominus diluvium inhabitat. |
| 7 | Sequitur: Et sedebit Dominus rex in aeternum [Psal. XXVIII]. Hoc autem de filio recte intelligimus. Dominus virtutem populo suo dabit: de Patre competenter advertimus. Populo suo significat Christiano, quem de sacri baptismatis munere conquisivit. Subiunxit etiam: Et benedicet populum suum in pace. Non dixit, benedicent, sed: benedicet: quia unus est Dominus Deus noster: in pace, propter illud Evangelium: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquam vobis [Ioan. XIV]. Una est enim pax Patris et Filii, et Spiritus sancti. |
| 8 | Item in contrariam partem ponitur diluvium in illo versu, quo Propheta ait: In diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt [Psal. XXXI]. Diluvium enim aquarum multarum est error hominum pessimorum, qui variis pravitatibus fluctuantes, multiplices sibi doctrinas constituunt, quas a vero magistro nullatenus acceperunt. Quae sententia maxime haereticos arguit, qui in diluvio perversitatis suae tempestuosas et naufragas excitant quaestiones. |