monumenta.ch > Plinius Minor > 13 > 21 > 31 > 13 > 12 > 2 > 26 > 4 > 14 > 20 > 1 > 26 > 14 > 20
Hrabanus Maurus, De Universo, 11, XIX. De rore. <<<     >>> XXI. De diluvio.

Hrabanus Maurus, De Universo, 11, CAPUT XX. De nebula.

1 Nebula inde dicta, unde et nubila, ab obnubendo scilicet, hoc est, operiendo terram; sive quod nubes volare faciat. Exhalant enim valles humidae nebulas, et fiunt nubes, inde nubilum, inde nives. Nebulae autem ima petunt, cum serenitas est: summa, cum nubilum. Mystice nebula significat aut obscuritatem Scripturarum aut erroris caliginem. Unde in dedicatione Templi cum nebula implevit domum Domini, non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam [III Reg. VIII]. Haec sententia superbos Iudaeorum pontifices ac doctores insinuat, qui dum nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei sui ministerium per erroris nebulam perdiderunt.
2 Nebula ergo synagogam, id est, domum Domini implevit, et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant: quia dum in testamento veteri sensus mysticos litterae velamine coopertos inter obscuras allegoriarum caligines investigare despiciunt, debitum fidei sive ministerium propter nebulam perdiderunt. Unde ad Iob Dominus ait: Nunquid elevabis in nebula vocem tuam? [Iob. XXXVIII.] In nebula ergo Iudaeis vocem doctrinae suae Dominus protulit, cum de se etiam aperta narravit.
3 Quid est enim apertius quam: Ego et Pater unum sumus? [Ioan. X.] Quid apertius quam: Ante Abraham ego sum? [Ioan. VIII.] Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo compleverat: quasi emissum solis radium nebula interiacens abscondebat. Nebula velamentum mysteriorum Dei, quod doctores sancti meditando scrutantur. Unde legitur in Propheta: Nebula pulvis pedum eius (Nah. I). Item nebulae, haeretici, de quibus Petrus Apostolus: Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus agitatae [II Pet. II].
Hrabanus Maurus HOME