Hrabanus Maurus, De Universo, 11, CAPUT XIX. De rore.
| 1 | Ros Graecum est, quod illi drosos dicunt: alii putant ros dictum quia rarus est et non spissus, ut pluvia. Ros significat verbum Domini: ideo quod madida faciat corda hominum terrenorum ad proferendum fructum, ut est illud in Psalmo: Sicut ros Hermon, quod descendit in montem Sion [Psal. CXXXII]. Ros est tenuis ac levis pluvia non per guttas veniens, sed per quasdam minutissimas partes duritiam terrenae ariditatis infundens. |
| 2 | Per hunc cuncta germinantia coalescunt, et in varios foetus temperationis munere perducuntur. Hermon Hebraeum nomen est montis ultra Iordanem fluvium constituti: interpretatus, sicut a patribus traditum est, significat anathema. Ros ergo montis istius nutriens peccatores, qui sub anathematis execratione latuerunt, descendit in montem Sion, quando ad conversationis remedium, Domino largiente, pervenerint. |
| 3 | Sion enim significat Ecclesiam Catholicam, quae recipit gentes, quae erant sub anathematis periculo constitutae. Item ros praedicatorum doctrinam, ut est illud in libro Iob: Quis est pluviae pater? vel quis genuit stillas roris? [Iob XXXVIII] ac si diceret: nisi ego, qui siccam terram humani cordis guttis scientiae gratuito aspergo rore. Stillae autem roris Christi sancti praedicatores sunt, qui arva pectoris nostri inter mala vitae praesentis, quasi inter tenebras siccae noctis arentia, gratia supernae largitatis perfundunt. |