Hrabanus Maurus, De Universo, 11, CAPUT XVIII. De pruina et grandine.
| 1 | Pruina est matutini temporis frigus, qui inde pruine nomen accepit, quia sicut ignis urit. Pyr enim ignis Graece dicitur. Vere enim et ad frigus et ad solem pertinet. Nam uno sermone duo diversa significantur, pro eo, quod unum effectum habent. Similis enim vis est et caloris et frigoris: unde et utraque saxa rumpunt. Nam et calor urit, ut est illud. Uritur infelix Dido. |
| 2 | Item frigus urit, ut est illud; Aut Boreae penetrabile frigus adurat. |
| 3 | Iuxta allegoriam significat abstinentiam eo, quod per hoc frigescat calor corporis. De quo in Psalmo: Factus sum sicut uter in pruina [Psal. CXVIII]. Pruina vero significat malitiam perversorum. Unde legitur in psalmo: Occidit in grandine vineas eorum, et muros eorum in pruina [Psal. LXXVII]. Item pruina est praecurrens anticipansque malitia, quae alienos labores pervenire non permittit ad fructus. Grando comminatio Dei, qua contumaces verberat, ut in psalmo: Grando et carbones ignis [Psal. XVII]. Et in aliam partem: Occidit in grandine vineas eorum [Psal. LXXVII]. Grando futura percussio est, ut in Isaia: Allidet in turbine et in lapide grandinis [Isai. XXX]. Et alibi: Dabo lapides praegrandes desuper irruentes [Ezech. XIII]. |