| 1 | Glacies a gelu et aqua, quasi gelacies, id est, gelata aqua: gelus autem, quod eo stringatur tellus. Ge quippe terra dicitur. Tunc autem maiori gelu stringitur terra, cum fuerit nox serena. Nam glacies duritiam peccatorum significat, ut est illud in Salomone: Sicut in sereno glacies, ita solventur peccata tua (Sir. XXXIII). Et in psalmo: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius [Psal. XLVIII]. Quibus rebus per allegoriam homines significat, qui in hoc saeculo ex turbulentis et pessimis ad devotionis tranquillissima studia pervenerunt. Qui faciunt verbum eius, nisi qui ex tempestuosis et improbis ad confessionis ipsius gratiam venire meruerunt? |
| 2 | Nam Dominus ad Iob ita loquitur: De cuius utero egressa est glacies, et gelu de coelo quis genuit? [Iob XXXVIII.] In gelu vel glacie, frigida et perfidiae torpore constricta accipimus corda Iudaeorum, qui per mysteria legis et prophetiae sic intra sinum gratiae quasi intra uterum creatoris, habebantur. Sed quia, veniente Domino, constricti frigore perfidiae fervorem charitatis amiserunt, quasi glacies de utero creatoris egressi sunt. |