Hrabanus Maurus, De Universo, 11, CAPUT XVI. De nive.
| 1 | Nix a nube, unde venit, dicitur, et significat aliquando candorem iustitiae, ut est illud in psalmo: Lavabis me, et super nivem dealbabor [Psal. L]. Et item: Dum discernit coelestes reges super terram, nive dealbabuntur in Selmon [Psal. LXVII]. Reges sunt apostoli, sanctique pontifices, caeterique fideles, qui probabiliter regere corpora sua divino munere meruerunt. |
| 2 | Hi super nivem dealbabuntur in Selmon, id est, super candorem nivis elucescunt: quia Ecclesiam regere fideliter atque ordinarie noscuntur in Selmon, qui interpretatur umbra, hoc est, sub protectione divina. Dealbabuntur autem aliquando ponitur in malo, sicut et in Actibus apostolorum: Percutiet te Dominus, paries dealbate [Act. XXIII]. Hoc et in Evangelio testatur: Similes estis monumentis dealbatis, quae plena sunt ossibus mortuorum [Matth. XXIII]. Nives Baptismi profusionem significant, ut in Iob: Qui timet pruinam, irruet super eum nix [Iob. VI]: pruinam vero in loco praesentem tribulationem intellexerunt. |
| 3 | Item in Iob ita legitur: Nunquid ingressus est thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti? [Iob XXXVIII]. In frigore nivis, vel in duritia grandinis quid aliud accipitur, quam vita pravorum, quae et torpore frigescit, et per duritiam malitiae percutit? Quae praeparavi (inquit) in tempus hostis, in diem pugnae et belli [Ibid.]: ut cum adversarius noster diabolus tentare nos nititur, eorum moribus, quasi suis contra nos armis, nititur. Sive in nive vel grandine thesauri habentur: quia plerique iniquitatis torpore frigidi ad supernam gratiam assumpti in sancta Ecclesia fulgescunt luce, et pravam scientiam doctrinae suae ictibus cudunt. Unde aperte sequitur: Quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli. |
| 4 | Saulus quippe nix et grando contra adversariorum pectora factus est vel candore iustitiae, vel districti eloquii correptione. Sed et hoc notandum, quod in nive aliquando blandimentum candoris exprimitur, sicut in fulgore terror. Unde et angelus, qui gloriam resurrectionis Dominicae nuntiabat, et terribilis ad damnandum improbos, et benignus erat ac blandus ad consolandum electos. |
| 5 | Nam idem angelus, qui apparuit, ut custodes sepulcri impios timore perterreret, ac mortuorum instar terrae prosterneret: is visitatrices eiusdem sepulcri purissimas benigna consolatione refovet. |