Hrabanus Maurus, De Universo, 11, CAPUT XV. De gutta.
| 1 | Gutta, quae stat: stilla, quae cadit. Hinc est stillicidium, quasi stilla cadens. Stiria enim graecum est, id est, gutta: inde fit diminutivum, ut dicamus, stilla. Nam gutta significat doctrinam spiritalem: unde est illud sponsi in Cantino canticorum, quod ad sponsam dicit: Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea; quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium [Cant. V]. Caput Christus Deus, cincinni sunt fidelium collectiones. |
| 2 | In rore et guttis noctium frigens charitas in multis ostenditur, quam in Deum et proximos habere debuerunt. Ideo necessarie excitat Dominus fideles quosque ad praedicationis studium. Stillicidia autem significant levia documenta, de quibus dicitur: In stillicidiis suis laetabitur, cum exorietur [Psal. LXIV]. Quae ad inchoantes respiciunt Christianos, quando angusta primordia latissima non potest introire doctrina. |
| 3 | De quibus dicit Apostolus: Non potui vobis loqui, quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam [I Cor. III]; primum enim ariditas fidei quibusdam stillicidiis animatur, post rivis affluentibus irrigatur. Deinde, sicut dicit versus superior, ad fluminis illius plenitudinem, iuvante Domino, pervenimus: et sic per haec tria divini muneris ordo declaratur. |