Hrabanus Maurus, De Universo, 11, CAPUT XIV. De pluviis.
| 1 | Pluviae dictae eo quod fluant quasi fluvii. Nascuntur enim de terrae et maris anhelitu. Quae cum altius elevatae fuerunt, aut solis calore resolutae, aut vi ventorum compressae stillantur in terris. Imbres autem et ad nubes et ad pluvias pertinent, dictae graeco vocabulo, quod terram inebrient ad germinandum. Ex his enim cuncta creantur. |
| 2 | Significant autem pluviae vel imbres dona coelestia et praecepta vel mandata Dei, quae terram, hoc est, homines irrigant et excitant ad proferendum germen bonorum operum. Unde est illud in Psalmo: Pluviam voluntariam segregabit Deus, haereditati tuae [Psal. VII]. Exponit illud, quod superius dixit: Coeli distillaverunt [Ibid.]. Ipsa enim pluvia voluntaria, quam tunc comedendi avida gens Iudaea promeruit, manna. Nam ut voluntati eius satisfieret, inexpertum miraculum mundus accepit. |
| 3 | Pluvia siquidem illa voluntaria fuit, non ista quae generaliter ubique diffunditur. Et alibi: Mandabo, inquit, nubibus meis ne pluant super illum imbrem [Isa. V]; non istis visibilibus, quae aut aquas depluunt, aut corpulenta qualitate densantur: sed aliquas potestates Domini dicit quae intellectuali conditione famulentur. Multis enim significationibus sermo iste repletus est; quod etiam respicit ad apostolos et prophetas. |
| 4 | Imber matutinus et serotinus Vetus Testamentum et Novum intelligitur, ut in Ioel propheta: Descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum in principio [Ioel II], hoc est, in Christo. Aliquando vero pluvia in malam partem posita reperitur, ut est illud quod Salvator dicit, pluviam super domum in arena fundatam descendisse et eam subvertisse [Matth. VII]. Pluvia ista, diabolus; flumina, omnes antichristi, qui contra Christum sapiunt: venti spiritales nequitiae quotidie hominum perditionem moliuntur. |