monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5 > 1 > 11 > 12 > 38 > 18 > 32 > 78 > 16 > 13 > 11 > 52 > 4 > 17 > 5 > 12 > 14 > 59 > 15 > 2 > 5 > 13 > 31 > 20 > 68 > 19 > 4 > 12 > 17 > 11 > 14 > 3 > 13
Hrabanus Maurus, De Universo, 11, XII. De puteis. <<<     >>> XIV. De pluviis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 11, CAPUT XIII. De gurgitibus.

1 Gurges est proprie lacus altus in flumine, significat allegorice turbines persecutionum, quae adversantur electis in hoc mundo. Unde in Iona scriptum est: Omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt [Ion. II]. Quod super Ionam tumentes fluctus maris transierunt, et detonuerit saeva tempestas, nulli dubium est, mysterium esse Christi. Nullus enim est hominum, qui cunctas sustinere queat tentationes absque Christo.
2 Et quomodo omnes persecutiones, et universa quae accidunt, absque Dei non ingeruntur voluntate: idcirco Dei gurgites dicuntur, et fluctus, qui non oppresserunt Iesum, sed transierunt per eum, minantes tamen naufragium, non inferentes. Universae ergo persecutiones et turbines, quibus vexatur humanum genus, et cunctae naviculae eorum quae frangebantur, super meum (inquit) detonuere caput. Ergo sustinui tempestates, et fregi turbines saevientes, ut securius navigarent.
Hrabanus Maurus HOME