| 1 | Puteus est lacus defossus, ex quo hauritur aqua, a potatione dictus: qui et in bonam significationem positus intelligi potest, et in contrariam. Puteus iuramenti, quem fodit Abraham [Gen. XXI], id est, Bersabee in regione Geraritica. Puteus visionis est in deserto apud quem habitavit Isaac. Puteus iudicii est usque in praesentem diem in regione Geraritica. Rursum puteus iuramenti, ubi iuraverunt Isaac et Abimelech, vocaturque oppidum Isaac. |
| 3 | Quis est iste Isaac, nisi Salvator noster? Qui dum descendisset in istum torrentem Gerara, primo omnium illos puteos fodere voluit, quos foderant pueri patris sui, id est, Moyses puteum legis foderat, David, Salomon et prophetae libros scripserunt Veteris Testamenti: quos tamen terrena et sordida repleverat intelligentia Iudaeorum. Et eorum os cum vellet purgare Isaac ut ostenderet, quia quaecunque lex et prophetae dixerunt, de ipso dixerunt: rixati sunt cum eo Palaestini, id est, Iudaei a regno Dei alieni: sed descendit et discedit ab eis, et non potest esse cum his qui in puteis aquam nolunt habere, sed terram, et dicit eis: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta [Matth. XXIII]. Fodit ergo Isaac novum puteum, imo pueri Isaac fodiunt. Pueri sunt Isaac, Matthaeus, Marcus, Lucas, et Ioannes, Petrus et Iacobus, Iudas et apostolus Paulus, qui omnes Testamenti Novi puteum foderunt, et invenerunt aquam vivam, quae fit aquae fons salientis in vitam aeternam [Ioan. IV]. Pro his adhuc altercantur illi, qui terrena sapiunt, nec nova condi patiuntur, nec vetera purgari, evangelicis puteis contradicunt, apostolis adversantur: et quoniam in omnibus contradicunt litigantes, dicitur ad eos: Quoniam indignos vos fecistis gratiae Dei, ex hoc iam ad gentes ibimus [Act. XIII]. Post haec fodit tertium puteum Isaac, et appellavit nomen loci illius latitudo dicens: Nunc dilatuvit nos Dominus, et fecit crescere super terram [Gen. XXVI]. Vere dilatatus est Isaac, et implevit omnem terram scientia Trinitatis, et in toto orbe latitudinem Ecclesiae collocavit. Prius tantum in Iudaea notus erat Deus, in Israel nominabatur [Psal. LXXV]: nunc autem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Psal. XVIII]. In contrariam vero significationem positus est puteus ille, super quem legitur [Ioan. IV] Salvator fatigatus ex itinere sedisse, et mulier Samaritana cum hydria aquam haurire velle. Hydria enim fortasse amorem saeculi huius significat, id est, cupiditatem, quam ibi homines de tenebrosa profunditate, cuius imaginem puteus gerit, hoc est, de terrena conversatione hauriunt, et voluptatem, qua percepta iterum in eius appetitum inardescunt, sicut de aqua illa qui biberit, sitiet iterum. |
| 4 | Oportebat autem ut Christo credens saeculo renuntiaret, et, relicta hydria, cupiditatem saecularem se reliquisse monstraret, non solum credens corde ad iustitiam [Rom. X], sed etiam ad salutem ore confitens praedicaret, quod credidit. Item puteus vel diabolum significat, vel infernum, ut est illud: Neque urgeat super me puteus os suum [Psal. LXVIII]. Urgent quoque peccatores os suum concludere, cum usque ad mortis suae tempus in pessima voluntate persistunt. Cisterna, recta intelligentia, ut est in Salomone: Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui [Prov. V]. Cisterna haeretici vel prava intelligentia, ut in Ieremia: Foderunt sibi cisternas dissipatas [Ier. II]. |