Hrabanus Maurus, De Universo, 11, CAPUT XI. De torrentibus.
| 1 | Torrens est (ut supra diximus) aqua veniens cum impetu. Sunt autem quaedam nomina propria torrentium, quae iuxta interpretationem suam, mysticam significationem habent: ut est torrens Cison, qui interpretatur duritia eorum, et est iuxta montem Thabor, ubi contra Sisaram dimicatum est, et significat contumaciam superborum, quae Domini virtute conteritur. |
| 2 | Cademi torrens est, iuxta quem Debbora bellum gessit. Interpretatur autem, resurrectio inutilis: quod significat peccatorum resurrectionem, qui non ad vitam, sed ad poenam perpetuam resurrecturi erunt. Corathi torrens est trans Iordanem, in quo absconditus est Elias e regione eiusdem fluminis: interpretatur autem divisio, vel cognitio. |
| 3 | Chimarus, id est, torrens Cedron inter montem est Oliveti, et Ierusalem, ubi Dominum Salvatorem Ioannes evangelista narrat traditum: interpretatur autem Cedron, tenebrae vel dolor: et significat caecitatem Iudaeorum, qui cum tumultu venerunt comprehendere Iesum. Nam torrens fluvius hibernis imbribus concitatur subito: qui et rapidus cognoscitur et coenosus, quia non puro fonte profunditur, sed terrenis infectionibus sordidatur. Huic merito comparatur saeculi istius turbidus cursus, qui nullo veritatis fonte defluit, sed malorum omnium tempestate coalescit. |
| 4 | Unde dicitur: Torrentem pertransivit anima nostra [Psal. CXXIII]. Et item: De torrente in via bibit, propterea exaltavit caput [Psal. CIX]. Merito ergo et Israel ipsum pertransisse se perhibet: unde caput eius potasse praedicatum est. Sed in his omnibus una est vera confessio, quoniam de tantis periculis sola Domini miseratione liberamur. |
| 5 | Item torrens, doctrina pravorum in Psalterio: Tu disrupisti fontes et torrentes [Psal. LXXIII]. Rursum torrens, tentationis impetus in Psalterio: Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me [Psal. XVII]. Invenitur et torrens positus in bonam partem, ut est illud: Torrente voluptatis tuae potabis eos [Psal. XXXV]. Torrentem vero diximus esse fluvium velocem, qui subita pluviarum inundatione descendit, cui bene comparatur sapientia Christi: quia et subita est, et ita rapida, ut ad finem, quem vult, sine aliqua tarditate perveniat. |
| 6 | Rivi dicti, quod deriventur ad irrigandum, id est, ad inducendum aquas in agris. Nam rigare inducere est. Significat autem fluentum atque irrigationem coelestis gratiae: quia corda humana ad proferendum fructum doctrinae et bonorum operum irrigantur. Unde et illud: Petra profudit mihi rivos olei [Iob. XXIX], hoc est, Christus dona Spiritus sancti. |
| 7 | In Psalmo: Rivos eius inebria, multiplica generationes eius, in stillicidiis suis laetabitur, cum exorietur [Psal. LXIV]. Rivos etiam hic dicit apostolos, vel alios fideles, qui de illo Dei repleto semper flumine biberunt. Sed ne potum ipsum crederes esse tenutissimum, dicit rivos ipsos inebriandos, ut ad tantam satietatem perveniant, quanta et ipsis abunde sufficiat, et aliis pro futura concedat. |
| 8 | Redit igitur ad singularem numerum, quem ecclesiasticae unitati diximus convenire. Dixit enim, multiplica generationes eius, illius scilicet rivi, qui de flumine sancto profluxit, ut per generationes succedentes praedicatio beata non deficiat, sed multiplicet, unde catholica semper crescat Ecclesia, ut qui modo imbuuntur sacro dogmate, post alios docere videantur. |
| 9 | Stillicidia enim sunt guttae quae de tectis cadunt, non pondere, sed assiduitate penetrantia quae quantum distent a rivis etiam visualis nobis ratio patefecit. Ergo in primordiis suis laetabitur omnis fidelis, cum exorietur: et aqua et Spiritu sancto vere renascimur, et gloria Domini ipsius dignatione praeparamur. Est enim nobis tunc magna laetitia, quando antiqui hominis vetustate deposita, in novae regenerationis gaudia committamur. |
| 10 | Rivi, praedicatio sanctorum in Isaia: Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum [Isa. XXX]. |