monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5 > 1 > 11 > 12 > 38 > 18 > 32 > 78 > 16 > 13 > 11 > 52 > 4 > 17 > 5 > 12 > 14 > 59 > 15 > 2 > 5 > 13 > 31 > 20 > 68 > 19 > 4 > 12 > 17 > 11 > 14 > 3 > 13 > 18 > 17 > 18 > 4 > 3 > 10 > 3 > 22 > 31 > 19 > 8 > 12 > 26 > 2 > 21 > 14 > 13 > 12 > 27 > 13 > 64 > 5 > 5 > 78 > 11 > 13 > 19 > 51 > 81 > 14 > 10 > 3 > 3 > 6 > 17 > 14 > 3 > 4 > 4 > 19 > 47 > 13 > 42 > 6 > 12 > 10 > 2 > 49 > 13 > 3 > 23 > 27 > 34 > 32 > 4 > 2 > 3 > 69 > 14 > 88 > 20 > 10
Hrabanus Maurus, De Universo, 11, IX. De fontibus. <<<     >>> XI. De torrentibus.

Hrabanus Maurus, De Universo, 11, CAPUT X. De fluminibus.

1 Fluvius est perennis aquarum decursus, a fluendo perpetim dictus. Proprie autem flumen aqua ipsa: fluvius, cursus aquae. Prius autem flumen quam fluvius, id est, prior aqua quam decursus. Duo sunt autem fluminum genera, unum torrens, alterum vivum. De quo Virgilius: Donec me flumine vivo abluero. Torrens est aqua veniens cum impetu. Dictus autem torrens, quia pluvia crescit, siccitate torrescit, id est, arescit.
2 Allegoria fluvii seu fluminis aliquando in bonam partem, aliquando in contrariam vertitur. In bonam partem flumina accipiuntur, ubi Salvator dicit: Qui in me credit, flumina de ventre eius fluent aquae vivae [Ioan. VII], id est, gratiae spiritales de cordis secreto emanant. Sic etiam in Psalterio: Fluminis, inquit, impetus, hoc est, gratia Spiritus sancti, laetificat civitatem Dei [Psal. XLV], id est, Ecclesiam Dei. Et alibi: Flumen Dei repletum est aqua [Psal. LXIV]. Similiter et illud Psalmistae, ubi ait: Excelsa tua et fluctus tui super me transierunt [Psal. XLI]. Excelsa vero et fluctus ad Scripturas sacras competenter aptamus.
3 Ipsae sunt enim, quas superius abyssos vocavit, ubi et parabolarum quidem fluctus alludit, et [ut] altitudo sensuum pia perscrutatione grandescat. Haec ergo supra se dicit transisse iustus, quia in eorum notitia avidus se perscrutator immiserat. Aliquando autem flumina significant apostolorum et evangelistarum doctrinam cum bonis operibus, ut est illud: Elevaverunt flumina voces suas [Psal. XCII]; et: Flumina plaudent manibus in idipsum [Psal. XCVII]. Item Isaias: Ponam flumina in insulas [Isa. XLII]. In contrariam vero partem flumina ponuntur, quando saeculi istius turbidum cursum et peccatorum inundationem significant, ut est illud: Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus [Psal. CXXXVI]. Contemplandum autem, quod non dicit, in fluminibus, sed, super flumina.
4 Nam qui adhuc in fluminibus istis sunt, peccatorum inundatione rapiuntur; qui vero super ripas salvi sedent, iam ab illis fluctibus divino munere sunt liberati. Unde de Sanctis alibi dicit: Flumina pertransibunt pede [Psal. LXV], hoc est, mundi huius turbida fluenta per gratiam Christi securo virtutum transibunt gressu ad futuram patriam, ubi gaudii nostri est et salutis aeternae origo praeparata.
5 Flumina impetus persecutionis in Canticis canticorum: Aquae multae non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam [Cant. VIII]. Flumen philosophia huius mundi vel dogma haereticorum in Psalterio: Tu exsiccasti flumina Ethan [Psal. LXXIII], qui interpretatur, fortis, id est, diabolus, de quo in Evangelio dicitur: Cum fortis armatus custodit atrium suum, etc. [Luc. XI]. Item alio modo in Iob: Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habebit fiduciam, quod influat Iordanis in os eius [Iob. XL]. Fluvii nomine humani generis decursio signatur, quae velut a fontis sui origine nascendo surgit, et ad ima defluens moriendo pertransit.
6 Iordanis autem appellatione baptizati designantur. Quasi ergo diceret: Ante mundi Redemptorem mundum Vehemoth non miratus absorbuit: sed (quod est acrius) etiam post Redemptoris adventum, quosdam, qui baptizati sunt, deglutire se posse confidit. Quidam autem fluviorum propriis ex causis nomina acceperunt. Ex quibus nonnulli notandi sunt, qui in historiis celebres memorantur.
7 Geon fluvius de Paradiso exiens, atque universam Aethiopiam cingens, vocatus hoc nomine, quod incremento suae exundationis terram Aegypti irriget. Ge enim terram significat Graecis. Porro apud Aegyptios Nilus vocatur propter limum, quem trahit, qui efficit fecunditatem. Unde et Nilus dictus est, quasi nean y len trahens. Nam antea Nilus Latine Melo dicebatur.
8 Apparet autem in Nilide lacu, de quo in meridiem versus excipitur Aegypto, ubi aquilonis flatibus repercussus aquis retro luctantibus intumescit et inundationem Aegypti facit. Ganges fluvius, quem Phison sancta Scriptura cognominat, exiens de Paradiso, pergit ad Indiae regiones. Dictus autem Phison, id est, caterva; quia quindecim fluminibus magnis sibi adiunctis impletur et efficitur unus.
9 Ganges autem vocatus a Gange rege Indiae; fertur autem Nili modo exaltari, et super Orientis terras erumpere. Tigris fluvius Mesopotamiae de Paradiso exoriens, et pergens contra Assyrios, et post multos circuitus in mare Mortuum influens. Vocatus autem hoc nomine propter velocitatem, instar bestiae tigridis nimia pernicitate currentis. Euphrates fluvius Mesopotamiae, de Paradiso exoriens, copiosissimus gemmis, qui per mediam Babyloniam influit.
10 Hic a frugibus vel ab ubertate nomen accepit. Nam Hebraice euphrata, fertilitas interpretatur. Mystice autem hi quatuor fluvii (ut supra dictum est) quatuor Evangelia significant, quae quatuor Evangelistae conscripserunt. Nam Geon fluvius, qui interpretatur pectus, sive praeruptum, significat Evangelium Matthei, quod primum conscriptum est ab ipso auctore Hebraica lingua, et a genealogiis Salvatoris incipiens, breviter nativitatem Domini notat, magnorumque adventum ad ipsum Salvatorem, et parvulorum ab Herode occisionem, postea baptismum eius commemorans, et in deserto ieiunium atque tentationes, quibus a diabolo tentatus est, mox ad praedicationem Evangelii, et miraculorum facturam transit; sicque ad passionem eius perveniens, resurrexisse eum a mortuis ostendit, et discipulis in Galilaea apparuisse, et ad praedicationem Evangelii eos misisse: et terram Aethiopiae et spiritales Aegypti quatuor fluentis dogmatum irrigat, qua fructum fidei et bonorum operum proferat. Unde et ipse Evangelista in ecclesiastica historia describitur in Aethiopiae partibus ipsum Evangelium praedicasse et martyrio consummatus esse.
11 Ganges vero, hoc est Phison, qui interpretatur caterva, sive oris mutatio significat Evangelium Marci, quod de genealogia Salvatoris secundum carnem parum narrat: de praedicatione autem eius, et de miraculis catervatim, quae caeteri Evangelistae plenius narrant, in unum codicem colligit: et sic ad passionem Christi perveniens, resurrectionemque a mortuis, in coelum eum ascendisse, et apostolos post ascensionem eius mundo praedicasse demonstrat.
12 Tigris quoque bene potest convenire Evangelio Lucae, qui primum a sacerdotio Zachariae, et de nativitate Ioannis incipiens, annuntiationem angeli ad Mariam virginem, et nativitatem Salvatoris consequenter enuntiat; sicque genealogiam eius circa baptismatis narrationem commemorans transit ad exponendum praedicationem eius, et miraculorum facturam: et velociter transcurrens omnia, atque passionem Domini et resurrectionem describens, eum ascendisse ad coelos, discipulosque Dominum collaudasse in templo, breviter et succincte omnia comprehendit.
13 Euphrates enim fluvius qui interpretatur frugifer, sive crescens, optime convenit Evangelio Ioannis, qui de divina generatione Salvatoris inchoans, maxime, quae ad divinam eius naturam exponendam pertinebant, descripsit, et sic terram Ecclesiae ad germen spiritale et fructum virtutum proferendum irrigavit, scientiaeque spiritalis illi opes contulit.
14 Iordanisque fluvius a duobus fontibus nominatur, quorum alter vocatur Ior, alter Dan. His igitur procul a se distantibus in unum alveum foederatis, Iordanis deinceps appellatur. Nascitur autem sub Libano monte, et dividit Iudaeam et Arabiam: qui per multos circuitus iuxta Hiericho in mare Mortuum influit. Mystice autem Iordanis, qui interpretatur, descensio eorum, et in quo Salvator baptizatus est, baptismi gratiam significat, ubi deponere debemus veterem hominem cum actibus suis, et induere novum, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis [Eph. IV]; ubi et descendere de superbia diabolica debemus, et humilitatis ac mansuetudinis Christi participes esse.
15 Triplicem ergo ob causam Salvator ab Ioanne accepit baptismum [Matth. III]; primum, ut quia homo natus erat, omnem iustitiam et humilitatem legis impleret; secundo, ut baptismate suo Ioannis baptisma comprobaret; tertio, ut Iordanis aquas sanctificans per descensionem columbae, Spiritus sancti in lavacro credentium monstraret adventum.
16 Quod autem in Iesu Nave scriptum est [Ios. III], ubi de transitu filiorum Israel per Iordanis alveum commemoratur, quod sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini, cum posuerunt vestigia pedum suorum in aquis Iordanis, aquae, quae inferiores sunt decurrerent, atque deficerent; quae autem desuper venerunt, in multa mole consisterent; illa pars hominum qui postquam sanctum baptisma consequuntur, se ipsos rursus ad negotia saeculi, et illecebras libidinum tradunt, et cum avaritia salsum poculum bibunt, in ea parte aquarum designatur, quae in mare profluit atque in salsis fluctibus deperiit: pars vero illa, quae cum stabilitate permanet et dulcedinem suam servat, designat eos, qui acceptum Dei munus indeclinabiliter tenent.
17 Iaboc fluvius est et interpretatur arena, vel luctamen: quo transmisso, luctatus Iacob adversus eum, qui sibi apparuerat, vocatus est Israel. Fuit autem inter Amman, hoc est, Philadelphiam et Garasan in quarto eius milliario, et ultra procedens Iordani fluvio commiscetur. Luctamen viri, qui cum Iacob luctabatur, iuxta allegoriam significat passionem Christi: ubi visus est Iacob in Iudaeorum typo, hoc est, in corporis sui sobole praevaluisse Deo, et quasi cum infirmo, ita cum carne eius luctamen inire et invalescere in passione eius, sicut scriptum est, cum dicerent: Crucifige. Iuxta tropologiam vero Iacob, qui cum angelo contendit, uniuscuiusque perfecti viri et in contemplatione positi animam exprimit: quia videlicet anima cum contemplari Dominum nititur velut in quodam certamine posita, modo quasi exsuperat, quia intelligendo et sentiendo de incircumscripto lumine aliquid degustat.
18 Ella, Aber, Gozam nomina fluminum in terra Medorum, ad quorum montes captivus ductus est Israel. Ella interpretatur infirmitas: et Aber interpretatur livor, aut vultus: et Gozan, tonsio eorum interpretatur: quod significare potest eorum laesionem, qui de terra Ecclesiae educti in voluptatibus saeculi vivunt, ubi diversa vulnera vitiorum patiuntur.
19 Abana fluvius Damasci, et interpretatur, lapides eius, designans duritiam sterilitatis pravorum, qui virtutum gignere nesciunt fructum. Chobar fluvius, iuxta quem Ezechiel propheta positus visionem vidit, interpretatur, gravitudo: Ezechiel vero, fortitudo Dei. Venit ergo Ezechiel iuxta fluvium Chobar; quia fortitudo Dei per incarnationis suae mysterium propinquare dignata est peccatorum suorum pondera portanti generi humano, quod ab ortu suo quotidie defluit ad mortem.
20 Fons autem sive natatoria Siloe ad radicem montis Sion (ut supra dictum est) et iugibus aquis sed incertis horis diebusque ebullit, significat Baptismi sacramentum: unde Dominus caeci nati oculos sputo cum luto mixto desuper liniens dicit ei: Vade, et lava te in natatoria Siloe, quod interpretatur, missus. Quod fecit Dominus, perspicuum est.
21 Illuminatio enim facta est in caeco, sed magnum mysterium commendatur in humano genere: expuit in terram, de saliva lutum fecit: quia Verbum caro factum est [Ioan. I]; et unxit oculos caeci. Inunctus erat et nondum videbat: mittit illum ad piscinam, quae vocatur Siloe. Pertinuit autem ad Evangelistam, commendare nobis nomen huius piscinae, et ait, quod interpretatur, missus.
22 Iam, quis est missus, agnoscitis. Nisi enim ille fuisset missus: nemo nostrum fuisset ab iniquitate dimissus: lavit ergo oculos in ea piscina, quae interpretatur, missus, baptizatus est in Christo. Sic ergo quando eum in se ipso quodammodo baptizavit, tunc illuminavit, quando inunxit, fortasse catechumenum fecit.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 11, IX. De fontibus. <<<     >>> XI. De torrentibus.
monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5 > 1 > 11 > 12 > 38 > 18 > 32 > 78 > 16 > 13 > 11 > 52 > 4 > 17 > 5 > 12 > 14 > 59 > 15 > 2 > 5 > 13 > 31 > 20 > 68 > 19 > 4 > 12 > 17 > 11 > 14 > 3 > 13 > 18 > 17 > 18 > 4 > 3 > 10 > 3 > 22 > 31 > 19 > 8 > 12 > 26 > 2 > 21 > 14 > 13 > 12 > 27 > 13 > 64 > 5 > 5 > 78 > 11 > 13 > 19 > 51 > 81 > 14 > 10 > 3 > 3 > 6 > 17 > 14 > 3 > 4 > 4 > 19 > 47 > 13 > 42 > 6 > 12 > 10 > 2 > 49 > 13 > 3 > 23 > 27 > 34 > 32 > 4 > 2 > 3 > 69 > 14 > 88 > 20 > 10