monumenta.ch > Plautus > 3 > 29 > 2 > 35 > 9 > 6 > 14 > 58 > 6 > 1 > 24 > 31 > 19 > 39 > 15 > 26 > 18 > 14 > 1 > 20 > 20 > 10 > 6 > 19 > 54 > 9 > 20 > 9
Hrabanus Maurus, De Universo, 11, VIII. De lacis et stagnis. <<<     >>> X. De fluminibus.

Hrabanus Maurus, De Universo, 11, CAPUT IX. De fontibus.

1 Vascho nomen est fontis in tribu Beniamin, et interpretatur, conversio generationis. Rogel nomen est fontis in tribu Beniamin: et interpretatur, deorsum ferens. Sames fons est in tribu Beniamin, et interpretatur, sol. Areth fons, apud quem Gedeon castrametatus est [Iudic. VII] interpretatur, artifex: et merito, quia ibi Domini mandato probabatur populus, iuxta aquas, qui cum Gedeone pugnaturus erat. Fons quoque aut Dominum Christum mystice significat, aut gratiam Spiritus sancti, aut Baptismi lavacrum, aut originem virtutum Nam Christum significat in eo, quod in Genesi legitur (Cen. II), fontem esse in medio Paradisi, unde quatuor flumina procedebant, hoc est, quatuor Evangelia de fonte salutaris procedentia ad irrigationem generis humani. Item fons Spiritus sancti gratiam designat in eo, quod Dominus dicit in Evangelio: Qui biberit aquam, quam ego do, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam [Ioan. IV]. Baptismi vero sacramentum ostendit illud Zachariae Prophetae, quo ait: In die illa erit fons patens domui David, et habitantibus Ierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae [Zach. XIII]. Hic fons de domo Dei egrediens fertur ad Ecclesiam, et ad scientiam Scripturarum, ut omnes renascamur in Christo, et in aqua Baptismatis, nostra nobis peccata donentur.
2 Nihil immundius menstruata, quae quicquid attigerit, immundum facit: et iniustorum sordes Christi abluuntur Baptismate. Fons Salvator, ut in Ieremia: Me dereliquerunt fontem aquae vivae [Ier. II]. Fons baptismus in Ioel: Et fons de domo Domini egredietur et irrigabit omnem terram [Ioel. III]. Et in aliam partem, ut in propheta: Dessiccabitur fluvius a fonte suo [Isa. XIX]. Fontes, sancti praedicatores, ut in Isaia: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris [Isa. XII]. Et in aliam partem per Ioel: Sed et bestiae suspexerunt ad te, exsiccati sunt fontes aquarum. Fontes, haeretici in Epistola Petri: Hi sunt fontes sine aqua [II Pet. II]. Fons origo generis humani in Salomone: Antequam rumpatur funis argenteus, et recurrat iuxta [vitta] aurea, et conteratur hydria super fontem [Eccle. XII], id est, caro hominis per mortem.
3 Fons ergo originem virtutum significat in illo Psalmistae: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen [Psal. XXXV]. Christo Domino dicit: quoniam apud te est fons vitae, id est, initium omnium bonorum, et origo virtutum; unde perfectissime complemur, quando aliquod munus ab eius pietate suscepimus.
4 Similiter et illud intelligendum est: Qui emittit fontes in convallibus, intermedium montium pertransibunt aquae [Psal. CIII]: quia omnipotens Deus dona spiritalis gratiae humilibus praestat, quo loco hic convalles ponuntur, et aquae divinae ibi semper exaestuant: quae intermedium montium, hoc est, superborum haereticorum sine aliquo fructu pertransibunt.
Hrabanus Maurus HOME