Hrabanus Maurus, De Universo, 11, CAPUT VIII. De lacis et stagnis.
| 1 | Sunt autem et quaedam maria, quae non miscentur Oceani fluctibus aut mari Magno, et dicuntur lacus et stagna. Lacus est receptaculum, in quo aqua retinetur nec miscetur fluctibus, ut lacus Asphalti, ut lacus Benacus, et caeteri, quos Graeci limenas, id est, stagna vocant. Nam fontes labuntur in fluvios, flumina in freta discurrunt. |
| 2 | Lacus stat in loco, nec profluit, et dictus lacus, quasi aquae locus. Lacus autem idem et stagnum, ubi immensa aqua convenit. Nam dictum est stagnum ab eo quod illic aqua stet, nec decurrat. Lacus Asfalti, idem et mare Mortuum vocatum, propter quod nihil vivum gignit, nihil recipit ex genere viventium. Nam neque pisces habet, neque assuetas aquis et laetas mergendi usu patitur aves: sed et quaecunque viventia mergenda temptaveris, quacunque arte demersa, statim resiliunt; et quamvis vehementer illisa, confestim excutiuntur; sed neque ventis movetur, resistente turbinibus bitumine, quo aqua omnis stagnatur: neque navigationis patiens est, quia omnia vita carentia in profundum merguntur: nec materiem ullam sustinet, nisi quae bitumine illustratur: lucernam accensam ferunt supernatare, extincto demergi lumine. |
| 3 | Hoc et mare Salinarum dicitur, sive lacus Asphalti, id est, bituminis; et est in Iudaea inter Hiericho et Zoaran: longitudo eius usque ad Zoaras Arabiae dirigitur stadiis quingentis octoginta, latitudo stadiis centum quinquaginta usque ad viciniam Sodomorum. Stagna philosophiam huius mundi significant, ut in Isaia: Ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam [Isa. XLII]. Mystice autem mare Mortuum, quod nihil gignit vivum, nihil recipit ex genere viventium: sed omnia vita carentia in profundum mergit, et terrae Sodomorum atque Gomorrhae imminet (quas civitates, ignem et sulphur de coelo pluens, Dominus subvertit) significat praesentis saeculi perversitatem ubi diabolus in perditis regnat, et cum his, qui in Deo vita vivunt, nullo consortio iungitur: sed vera vita carentes in profundum mergit inferni. |
| 4 | In sulphure fetor carnis, et per ignem ardor desiderii carnalis exprimitur. Sulphur quippe fetorem habet, ignis ardorem. Qui itaque ad perversa desideria ex carnis fetore arserant, dignum fuit, ut simul sulphure perirent et igne, quatenus ex iusta poena discerent iniusto desiderio quid fecissent. Lacus Tiberiadis ab oppido Tiberiade vocatus, quod quondam Herodes in honorem Tiberii Caesaris condidit. |
| 5 | Est autem in Iudaea omnibus lacis salubrior et ad sanitatem corporum quodam modo efficacior. Genesar lacus amplissimus in Iudaea, longitudine centum quadraginta extenditur stadiis, latitudine quadraginta diffunditur, crispantibus aquis auram non ventis, sed de se ipso sibi excreans Unde et Genesar dicitur graeco vocabulo, quasi generans sibi auram. |
| 6 | Denique per diffusiora spatia lacus frequentibus auris spirantibus agitatur, unde et purior haustus eius, et ad potandum dulcis et habilis. Denique, si sciremus quid in Latina lingua resonet Genesar, intelligeremus quomodo Iesus per typum Apostolorum et navis Ecclesiam de persecutionis naufragio liberatam transducat ad littus, et in tranquillissimo portu requiescere faciat. |
| 7 | Interpretatur autem Genesar, ortus principium, ut in libro de nominibus Hebraicis invenimus. Tunc enim plena nobis tribuetur tranquillitas, quando Paradisi per Christum nobis restituetur haereditas, ac primae stolae reddetur iucunditas. Lacus enim generali vocabulo aut pro inferno ponitur, aut pro sepultura foveali, aut istius mundi profundissima calamitate. |
| 8 | Dicitur enim inde lacus, quod sub ipsa terra lateat. Nam lacus pro inferno notatur, ut est illud Psalmistae: Posuerunt me in lacum inferiorem, in tenebras et umbra mortis [Psal. LXXXVII]: Sic et in illo testimonio Zachariae Prophetae, quo ad ipsum Dominum ait: In sanguine testamenti tui eduxit [eduxisti] vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua [Zach. IX]. Quod ita intelligitur: In sanguine passionis tuae, o Salvator, eos qui vincti in carcere tenebantur inferni, in quo non est ulla misericordia, tua clementia liberasti. |
| 9 | Item lacus pro sepultura ponitur, ut est illud Psalmistae: Aestimatus sum cum descendentibus in lacum [Psal. LXXXVII]. Culpat eos, qui putabant Dominum Salvatorem mortuum fuisse communiter, et illam singularem et mirabilem passionem morientibus reliquis hominibus comparem. Rursum in laci nomine profundissima calamitas istius mundi exprimitur, ut est illud: Ad te, Domine, clamavi: Deus meus, ne sileas a me, et ero similis descendentibus in lacum [Psal. CXLII]. Lacus enim hoc saeculum est, quod quasi delectabile ac tranquillum creditur; sed quas profunditates et mensuras habeat, ignoratur. |
| 10 | Lacus dolor vel lapsus in mortem, ut in Psalterio: Lacum aperuit et effodit eum [Psal. VII]. Et alibi: Laqueos paraverunt pedibus meis [Psal. LVI]. Lacuna, haeretici, ut in propheta: Qui faciebant lacunas ad capiendos pisces [Isa. XIX]. |