monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20 > 1 > 6 > 2 > 15 > 8 > 6 > 6 > 2 > 3 > 2 > 24 > 9 > 18 > 1 > 6 > 7 > 2 > 1 > 1 > 15 > 6 > 3 > 1 > 1 > 9 > 2 > 2 > 8 > 18 > 9 > 9 > 2 > 1 > 2 > 5 > 9 > 4 > 3 > 23 > 2 > 9 > 8 > 6 > 11 > 5 > 7 > 30 > 8 > 4 > 15 > 2 > 8 > 1 > 6 > 2 > 8 > 2 > 6 > 17 > 2 > 24 > 3 > 23 > 6 > 8 > 7
Hrabanus Maurus, De Universo, 11, VI. De abysso. <<<     >>> VIII. De lacis et stagnis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 11, CAPUT VII. De aestibus vel fretis.

1 Aestus ad Oceanum pertinet, fretum ad utrumque mare. Nam aestus est maris accessus vel secessus, id est, inquietudo: unde aestuaria dicuntur, per quae mare vicissim tam accedit quam recedit. Fretum autem appellatum, quod ibi semper mare ferveat. Nam fretum est angustum et quasi fervens mare, ab undarum fervore nominatum. Iuxta allegoriam aestuat mundus undis persecutionum, et per varia loca aut accedit aut recedit, fervet etiam odiis, et tumultus excitat, nec unquam perfectae tranquillitatis in altero [alto] valet habere statum. Unde et in Evangelio legitur [Marc. VI], misisse Dominum ascendere discipulos suos in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas, ipsosque remigando laborare propter contrarium ventum. Quod mystice labores varios Ecclesiae sanctae designat, quae inter undas saeculi adversantes et immundorum flatus spirituum ad quietem patriae coelestis, quasi ad fidam littoris stationem, pervenire conatur.
2 Sed prius non cessat ventus, quam Salvator ascendit in navem: quia in quocunque corde Deus per gratiam sui adest amoris, mox immensa vitiorum et adversantis mundi sive spirituum malignorum bella compressa quiescunt.
Hrabanus Maurus HOME