| 1 | Abyssus profunditas est aquarum impenetrabilis, sive speluncae aquarum latentium, quibus fontes et flumina procedunt, vel qui et occulte subtereunt. Unde et abyssus dictus. Nam omnes aquae torrentes per occultas venas ad matricem abyssum revertuntur. Abyssus intelligitur profunditas Scripturarum, ut est illud in psalmo: Abyssus abyssum invocat [Psal. XLI]; id est, Vetus Testamentum Novum annuntiat, et Novum Vetus in testimonium vocat: In voce cataractarum tuarum [Ibid.]. hoc est, in praedicatione sanctorum. |
| 2 | Item abyssus aquae immensitas est, ut in Genesi legitur: Et rupti sunt fontes abyssi magnae [Gen. VII]. Item abyssus ineffabilia iudicia Dei designat, ut est hoc: Iudicia tua abyssus multa [Psal. XXXV]. Item abyssus infernum significat, ut Apostolus ait: Aut quis descendit in abyssum? id est, Christum a mortuis reducere [Rom. X]. Item abyssus corda hominum denotat facinoribus tenebrosa, ut est illud beati Iob: Abyssus dicet: Non est in me, et mare loquetur: Non est mecum [Iob. XXVIII]. Nec non et abyssus superstitiosis atque persecutoribus ecclesiae comparatur: quia sicut pallium subiecta cooperit, ita illi mundum foedissima superstitione texerunt: ut non solum mediocres homines, sed in perniciem suam ipsos quoque sanctos viros atque eminentissimos tormentis corporum obruere viderentur, ut est illud in Psalmo Abyssus sicut pallium amictus eius; et sicut montes stabunt aquae [Psal. CIII]. Item abyssus corda hominum facinoribus tenebrosa, ut in Amos: Vocavit iudicium Dominus, et devoravit abyssum multam [Amos. VII]. Abyssus damnatio peccatorum sempiterna, ut in Iob: Aestimavit abyssum quasi senescentem [Iob. XLI]; id est, diabolus per ministros suos putabit quod poena impiorum finem habitura sit. Abyssus infernus, ut in Evangelio: Et deprecabantur eum spiritus, id est, daemones, ne in abyssum eos mitteret [Matth. VIII]. |