Hrabanus Maurus, De Universo, 11, CAPUT V. De Rubro mari.
| 1 | Rubrum autem mare vocatum eo quod sit roseis undis infectum. Non tamen talem naturam habet, qualem videtur ostendere: sed vicinis littoribus vitiatur gurges atque inficitur; quia omnis terra, quae circumstat pelago, rubra est, et sanguineo colori proxima: ideoque inde minium acutissimum cernitur, et alii colores, quibus pictura variatur. Ergo cum terra habeat naturam, fluctibus subinde diluitur, et quidquid adhesum [sic] est, in colorem cadit. Ob hoc etiam in his littoribus gemmae rubrae inveniuntur. Lapillus enim eiusmodi humo involutus, cum inter arenas attritus est, et terrae colorem habet, et maris. |
| 2 | Hoc mare in duos sinus scinditur: et is, qui ab Oriente est, Persicus appellatur, quia oram illius Persae inhabitant; alter vero Arabicus dicitur, quod sit circa Arabiam. Mare autem iuxta allegoriam aut baptismum significat, aut mundanam sapientiam, aut saeculum praesens aestuans undis persecutionum, aut peccatores fluctibus vitiorum tumultuantes. |
| 3 | Nam mare Baptismum significat, ut est illud Apostoli: Omnes baptizati sunt in nube et in mari [I Cor. X]; ubi verus Pharao cum exercitu suo submergitur, et verus Israelita a persequente hoste liberatur. Item mare baptismum significat in Apocalypsi: Et ante sedem tanquam mare vitreum [Apoc. IV]. Huius baptismi mare illud aereum figuram habuit. Quod Salomon in templo Domini fecit. Item mare Scriptura divina est propter inaestimabilem eius scientiam, ut in Ezechiele: Et visio earum, id est, rotarum, sicut visio maris [Ezech. I]. Item mare Orientale, populus Iudaeorum: mare novissimum, populus gentium. |
| 4 | Unde legitur in Zacharia, quod propter aquam baptismi dicitur: Medium earum ad mare novissimum [Zach. XIV]. Nam mare mundanam sapientiam designat, ut est illud in Psalmo: Volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris [Psal. VIII]. Pisces vero maris philosophos fortasse significant, qui huius mundi naturam erratica curiositate pertractant. |
| 5 | Nam sicut illi, posita fronte, itinera sibi reserant, pelagi inundatione confusa: ita et isti capiunt, rete misso, venas rerum ratione humana assiduo labore perquirendo. Sed cum sint pisces et fluminum, non vacat, quod hic posuit, maris, propter eos qui sibi videntur esse sapientes. Item mare praesens saeculum significat, ut est illud in Evangelio: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare [Matth. XIII]; in Habacuc: Misisti equos tuos in mare, id est, apostolos, turbantes aquas multas [Habac. III], id est, gentes. Item mare desertum, praesens mundus est. |
| 6 | In Isaia: Onus maris deserti [Isa. XXI]. Rursum mare gentium populus est, ut in Psalterio: Propterea non timebimus, dum turbabitur terra, et transferentur montes, id est, apostoli, in cor maris [Psal. XLV]. Et in Evangelio: Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: Eradicare et transplantare, in mare et obediet vobis [Luc. XVII]. In hoc etiam mare diabolicae sine numero serpere probantur insidiae malitiaeque daemonum, velut quibusdam fluctibus animarum voluntas instabilis commovetur, ut est illud Psalmistae: Hoc mare magnum et spatiosum, illic reptilia, quorum non est numerus. |
| 7 | Animalia pusilla et magna, illic naves pertransibunt. Draco iste, quem formasti ad illudendum ei [Psal. CIII]. Mare enim spatiosum ipsae reddunt, dum naufragare compellunt: quia dubium non est illum undas immanissimas pati, qui mergitur gurgite peccatorum. Mare quippe a meando dictum est, quod semper eat ac redeat. |
| 8 | Sed isti spiritus innumerabiles nobis a Deo comprehensi sunt, qui arenam maris et pluviarum guttas enumerat. Et ne omnino incomprehensibiles linquerentur, quantitate non qualitate ea diffinivit. Denique de eis dicitur: Animalia pusilla et magna: quoniam inter ipsos et maiores esse nequitiae probantur omnimodis, et minores. Illic, immundo scilicet, quem superius dixit mare. |
| 9 | Naves autem merito significantur Ecclesiae, quae periculosos fluctus mundi per lignum gloriosae crucis evadunt, portantes populos, qui signo fidei crediderunt. Ubi et draco malignus et pestifer inhabitat, qui illuditur ab angelis Dei per iustissimas increpationes, vel etiam et a fidelibus viris, dum incentiva vitiorum eius detestabili errore refugiunt. |
| 10 | Nam quod mare peccatores significet, ostendit Psalmista dicens: Mare vidit et fugit: Iordanis conversus est retrorsum [Psal. CXIII]. Mare frequenter diximus peccatores istius saeculi debere suscipi, qui more undarum tumidis cogitationibus fluctuant. Iordanem vero pro quolibet flumine debemus accipere: qui variis desideriis homines rapiunt et in mare illud magnum nefanda praecipitatione deducunt. |
| 11 | Ista enim duo, quae genus humanum diversa delectatione rapiebant, adventus Domini respectu, a suis consuetudinibus retrorsum praecipitata redierunt. Cor maris, hominum corda, ut in Psalterio: Transferentur montes in cor maris [Psal. XLV]. Cor maris, Iudaea, eo quod in medio mundo sita esse dicatur. Unde in libro Esdrae pro Salvatore dicitur: Vidi virum ascendentem de corde maris (IV Esdr. XIII). Et in Ezechiele: O Tyre, quae sita es in corde maris [Ezech. XXVII]. Profundum maris sempiterna damnatio, ut in Evangelio: Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo et eius, demergatur in profundum maris [Matth. XVIII]. Lingua maris Aegypti, philosophia huius mundi, ut in Isaia: Et siccavit Dominus linguam maris Aegypti [Isa. XI]. Littus maris finis mundi, ut in Evangelio: Et secus littus sedentes elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt [Matth. XIII]. Oceanum autem, qui circuivit orbem terrae, maris nomine vocatum illa sententia beati Iob denotat, qua ait: Nunquid mare ego sum, aut cetus? quia circumdedisti me carcere [Iob. VII]. Cetum ergo cosmographi maxime in Oceani profunditate conversari dicunt: cuius sententiae talis esse potest sensus, quod mare allegorice mundum dixerit, et cetum diabolum, qui intra mundi istius claustra tenetur: in illius etiam conclusione ipse damnandus sit. |
| 12 | Carcerem ergo pro cruciatibus poni saepe legimus: quia ad carcerem omnes pertinent poenae. Pro omnibus ergo malis, quae patiebatur beatus Iob, ipsa domum tormentorum nominavit, veluti si eadem domo fuisset inclusus. Mare ergo Rubrum sive Baptismi significat sacramentum, seu etiam saeculi istius fluentum ac turbidum statum, per quem sancti transeunt illaesi, et peccatores obruuntur examine divini iudicii. |
| 13 | De quo legitur in Psalmo: Qui divisit mare Rubrum in divisiones, et eduxit Israel per medium eius, excussit Pharaonem et exercitum eius in mare Rubrum [Psal. CXXXV]. Priscae auctoritatis viri mare Rubrum in duodecim divisiones dixerunt esse partitum, quantas tribus fuisse Iudaeorum: ideoque hic plurali numero positum est, in divisiones, ne putaremur mare Rubrum uno itinere fuisse transmissum. Sed potest hoc et spiritaliter congruenter adverti. |
| 14 | Rubrum mare est saeculi istius permixta profunditas, quam multis divisionibus transimus, quando conversi ad terram viventium Domini munere festinamus. Aliter enim per eleemosynas, aliter per assiduam supplicationem, aliter per virginitatem, aliter per excellentissimam charitatem: sic multis divisionibus per saeculi huius mare transitur ad Dominum, qui diabolum cum ministris suis in fonte salutis excutit: quando eum a nobis potentiae suae virtute removet. |
| 15 | Excutit autem, dixit, tanquam mulierem proiicit: ut de hac celeritate et virtutem divinitatis ostenderet, et illos terrenas sordes esse monstraret. |