| 1 | Mare Magnum est, quod ab occasu ex Oceano fluit; et in meridiem vergit, deinde ad septentrionem tendit. Quod inde Magnum appellatur, quia caetera maria in comparatione eius minora sunt. Istud et Mediterraneum, quia per mediam terram usque ad Orientem profunditur, Europam et Africam Asiamque disterminans. |