| 1 | Oceanum Graeci et Latini ideo nominant eo quod in circuli modo ambiat orbem. Item quia ut coelum purpureo colore nitet: Oceanus, quasi cyaneos. Iste est, qui oras terrarum amplectitur, alternisque aestibus accedit atque recedit. Respirantibus enim in profundum ventis, aut removet maria, aut resorbet. |