monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10 > 5 > 78 > 5 > 6 > 6 > 5 > 1 > 33 > 3 > 1 > 69 > 4 > 2 > 22 > 4 > 20 > 5 > 4 > 16 > 16 > 21 > 13 > 38 > 38 > 16 > 4 > 16 > 3 > 5 > 2 > 11 > 1 > 7 > 8 > 3 > 59 > 5 > 9 > 22 > 2 > 5 > 22 > 4 > 2 > 22 > 1 > 4 > 22 > 5 > 1 > 19 > 3 > 4 > 57 > 20 > 18 > 4 > 31 > 2 > 4 > 27 > 6 > 15 > 2
Hrabanus Maurus, De Universo, 11, PRIMUM. De diversitate aquarum. <<<     >>> III. De Oceano.

Hrabanus Maurus, De Universo, 11, CAPUT II. De mari.

1 Mare est aquarum generalis collectio: omnis enim congregatio aquarum, sive salsae, sive dulces, abusive maria nuncupantur, iuxta illud: Et congregationes aquarum vocavit maria [Gen. I]. Proprie autem mare appellatum eo quod aquae eius amarae sint. Ideo autem mare incrementum non capere, cum omnia flumina, omnes fontes recipiat, haec causa est, parum [primum] quod influentes undas ipsa magnitudo eius non sentiat: deinde, quia amara aqua dulce fluentum consummat: vel quod ipsae nubes multum aquarum ad se trahant: sive quod illam partim auferant venti, partim sol exsiccet: postremum, quod per occulta quaedam terrae foramina percolatur, et ad caput omnium fontesque revolutum recurrat. Hinc et in ecclesia scriptum est: Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat: ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant [Eccle. I]. Ubi metaphorice aquae nomine et flumina homines intelliguntur, qui in terram, unde sumpti sunt, revertuntur: sed terra eorum multitudine non impletur.
Hrabanus Maurus HOME