monumenta.ch > Horatius > 17 > 14 > 19 > 7 > 28 > 69 > 24 > 8 > 10 > 5 > 20 > 10 > 13 > 18 > 5 > 4 > 12 > 4 > 16 > 1 > 3 > 37 > 3 > 21 > 4 > 22 > 26 > 24 > 1 > 2 > 19 > 18 > 14 > 1 > 36 > 3 > 3 > 28 > 86B > 15 > 7 > 29 > 5 > 10 > 16 > 15 > 18 > 3 > 7 > 1 > 2 > 22 > 1 > 14 > 7 > 20 > 7 > 24 > 2 > 2 > 28 > 1 > 1 > 1 > 1
>>> Hrabanus Maurus, De Universo, 11, II. De mari.

Hrabanus Maurus, De Universo, 11, CAPUT PRIMUM. De diversitate aquarum.

1 Aquarum naturae diversitas multa est. Aliae enim salis, aliae nitri, aliae aluminis, aliae sulphuris, aliae bituminis, aliae curam morborum adhibentes: de quo historici plura narrasse reperiuntur. Nam (fertur) iuxta Romam Albulae aquae vulneribus medentur. In Italia fons Ciceronis oculorum vulnera curat.
2 In Aethiopia locus est, quo perfusa corpora velut oleo nitescunt. Zamae fons in Africa canoras voces facit. Ex Clitorio, lacu Italiae, qui biberint, vini taedium habent. In Chio insula fontem esse [aiunt], quo hebetes fiant. In Boeotia duo fontes, alter memoriam, alter oblivionem affert. Cyzici fons amorem Veneris tollit. Boeotiae lacus furialis est; de quo qui biberit, ardore libidinis exardescit.
3 In Campania sunt aquae, quae sterilitatem feminarum, et virorum insaniam abolere dicuntur. In Aethiopiae fonte rubro qui biberit, lymphaticus fit. Lechnus fons Arcadiae abortus fieri non patitur. In Sicilia fontes sunt duo, quorum unus sterilem fecundat, alter fecundam sterilem facit. In Thessalia duo flumina, ex uno bibentes oves nigras fieri ferunt, ex altera albas, ex utroque varias.
4 Clitumnus lacus in Umbria maximos boves gignit. Reatinis paludibus iumentorum ungulas indurari dicunt. In Asphaltide lacu Iudaeae nihil mergi potest, quidquid animam habet. In Indiis Siden vocatur stagnum, in quo nihil innatat, sed omnia merguntur. At contra in Africae lacu Apuscidamo omnia fluitant, nihil mergitur. Marsidae fons in Phrygia saxa egerit, in Achaia aqua profluit e saxis.
5 Styx appellata, quod illico potata interficit. Gelonium stagnum Siciliae tetro odore abigit proximantes. Fons est in Africa circa templum Ammonis, qui humoris nexibus humum stringit: favillas etiam in cespitem solidat. Fons Iob in Idumaea quater in anno colorem mutare dicitur, id est, pulverulentum, sanguineum, viridem, limpidum, ternis mensibus in anno tenens ex his unum colorem In Troglodytis lacus est, ter in die fit amarus, et deinde toties dulcis.
6 Fons Siloa ad radicem montis Sion non iugibus aquis, sed in certis horis diebusque ebullit. In Iudaea quondam rivus sabbatis omnibus siccabatur. In Sardinia fontes calidi oculis medentur, fures arguunt: nam caecitate detegitur eorum facinus. In Epiro esse (ferunt) fontem, in quo faces extinguuntur accensae, accenduntur extinctae. Apud Garamantas fontem esse (aiunt), ita algentem die, ut non bibatur; ita ardentem nocte, ut non tangatur.
7 Iam vero in multis locis aquae manant perpetim, ferventes tantum ut balnea calefaciant. Quaedam terrae sunt, quae multum sulphuris et aluminis habent. Itaque cum per venas calentes aqua frigida venit, vicino sulphuris calore contacta excandescit: nec talis ab origine effluit, sed permutatur, dum venit. Sulphurem alumenque secum ferunt aquae utramque materiem igne plenam, minimisque motibus incalescentem. Diversae enim species aquarum diversos effectus habentes, congruas significationes in Scripturis, ubi necesse est, exprimere possunt.
8 Illarum enim rerum, quae in Scripturis inveniuntur, convenit, ut significationes diligenter exquirantur: quae autem alias, non est necesse exponi. Aquae in Scriptura sacra aliquando Spiritum sanctum, aliquando scientiam sacram, aliquando scientiam pravam, aliquando tribulationem, aliquando defluentes populos, aliquando mentes fidem sequentium demonstrare solent. Per aquam quippe sancti Spiritus infusio designatur, sicut in Evangelio dicitur: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura [Ioan. VII], flumina de ventre fluent aquae vivae.
9 Ubi Evangelista secus adiunxit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum [Ibid.]. Rursum per aquam sancta scientia designatur, sicut dicitur: Aqua sapientiae salutaris potavit eos (Sir. XV). Per aquam quoque prava scientia appellari solet, sicut apud Salomonem mulier, quae typum haereseos tenet, callidis suasionibus blanditur, dicens: Aquae furtivae dulciores sunt [Prov. IX]. Aquarum ergo nomine non nunquam solent tribulationes intelligi, sicut per Psalmistam dicitur: Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam [Psal. LXVIII]. Per aquam populi designantur, sicut per Ioannem dicitur: Aquae vero sunt populi [Apoc. XVII]. Per aquam quoque non solum fluxus decurrentium populorum, sed etiam bonorum mentes fidei praedicamenta sequentium designantur, sicut propheta ait: Beati qui seminatis super omnes aquas [Isa. XXXII]. Et per Psalmistam dicitur: Vox Domini super aquas [Psal. XXVIII]. Aquae sunt angeli, ut quidam volunt, ut est illud psalmi: Et aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini [Psal. CXLVIII]. Aquae gentes sunt, ut in Apocalypsi: Aquae, quas vidisti, populi sunt et gentes [Apoc. XVII]. Aqua, Dominus Iesus Christus eo quod sordida abluat, et reficiat sitientes, ut in Ieremia: Me dereliquerunt fontem aquae vivae [Ier. II]. Et in psalmo: Sicut aqua, effusus sum [Psal. XXI]. Aqua, fluenta divinae praedicationis, ut in Isaia: Dedit in deserto aquas [Isa. XLIII], id est, in populo. Aqua, sanctorum obscura praedicatio, ut in Psalmo: Tenebrosa aqua in nubibus aeris [Psal. XVII]. Et alibi: A multitudine sonitus aquarum vocem dederunt nubes [Psal. LXXVI]. Aqua baptismus, ut in Isaia: Omnes sitientes venite ad aquas [Isa. LV]. Et in Ezechiele: Effundam super vos aquam mundam [Ezech. XXXVI]. Item ibi: Et ecce aqua de latere dextro egrediebatur [Ezech. XLVII], id est, Domini Iesu Christi. Aqua effusio lacrymarum, ut quidam volunt: Si lotus fuero quasi aquis nivis [Iob. IX]. Aqua doctrina iusti, ut in Salomone: Aqua profunda verba ex ore viri [Prov. XVIII]. Item ibi: Bibe aquam de tua cisterna [Prov. V]. Aqua charitas a quibusdam putatur, ut in psalmo: Qui tegit in aquis superiora eiusdem [Psal. CIII], coelum divinae Scripturae, quia secundum Evangelium in duobus praeceptis charitatis tota lex pendet et Prophetae.
10 Aquae persecutiones huius mundi, ut in Iob: Nunquid elevabis in nebula vocem, et impetus aquarum operiet te [Iob. XXXVIII]. Aquae, temptationes diaboli, ut in Psalmo: Probavi te ad aquas contradictionis [Psal. LXXX]. Aquae baptismum haereticorum, ut in Psalterio: Libera me de aquis multis [Psal. CXLIII]. Aquae multiplicatio peccatorum, ut in Psalterio: Misit ex alto, et accepit me, et assumpsit me de multitudine aquarum [Psal. XVII]. Aqua, dogma haereticorum, ut in Salomone: Aquae furtivae dulciores sunt [Prov. IX]. Et in Isaia: Caupones tui miscent aquam vino [Isa. I]. Aqua, immoderata locutio, ut in Salomone: Qui dimittit aquam, id est, linguam, caput est iurgiorum [Prov. XVII]. Aqua luxuria carnis, ut in Salomone: Terra, quae non satiabitur aqua [Prov. XXX], id est, caro hominis, quae non expletur luxuria.
11 Et in Evangelio pro quodam lunatico dicitur: Saepe cadit in ignem, crebro autem in aquam [Matth. XVII].
Hrabanus Maurus HOME



>>> Hrabanus Maurus, De Universo, 11, II. De mari.
monumenta.ch > Horatius > 17 > 14 > 19 > 7 > 28 > 69 > 24 > 8 > 10 > 5 > 20 > 10 > 13 > 18 > 5 > 4 > 12 > 4 > 16 > 1 > 3 > 37 > 3 > 21 > 4 > 22 > 26 > 24 > 1 > 2 > 19 > 18 > 14 > 1 > 36 > 3 > 3 > 28 > 86B > 15 > 7 > 29 > 5 > 10 > 16 > 15 > 18 > 3 > 7 > 1 > 2 > 22 > 1 > 14 > 7 > 20 > 7 > 24 > 2 > 2 > 28 > 1 > 1 > 1 > 1