| 1 | Dominicus dies proinde vocatur, quia in eo resurrectio Domini nostri declarata est. Qui dies non Iudaeis, sed Christianis in resurrectione Domini declaratus est, et ex illa habere coepit festivitatem suam. Illis enim solum celebrandum sabbatum traditum est: quia erat antea requies mortuorum: resurrectio autem nullius erat, qui resurgens a mortuis non moreretur. |
| 2 | Postquam autem facta est talis resurrectio in corpore Domini, ut praeiret in capite, quod corpus Ecclesiae speraret in fine: iam dies Dominicus, id est, octavus, qui et primus, celebrari coepit. |