Hrabanus Maurus, De Universo, 10, CAPUT XV. De festivitatibus.
| 1 | Festivitas dicta a festis diebus, quasi festiditas, eo quod in eis sola res divina fit, quibus contrarii sunt fasti, in quibus ius fatur, id est, dicitur. Solemnitas a sacris dicitur, ita suscepta, ut mutari ob religionem Christi non debeat, a solo, id est, firmo atque solido nominata. Celebritas autem vocatur, quod non ibi terrena, sed coelestia tantum aguntur. Paschae festivitatum omnium prima est, de cuius vocabulo iam superius dictum est. |
| 2 | Pentecosten, sicut et pascha, apud Hebraeos celebris dies erat, quod post quinque decadas paschae celebratur, unde et vocabulum sumpsit. Pente enim Graece quinque. In quo die secundum legem panes propositionis de novis frugibus offerebantur: cuius figuram annus iubilaeus in Testamento Veteri gessit, quae nunc iterum per figuram repromissionis aeternam requiem praefigurat. Epiphania Graece, Latine apparitio sive manifestatio vocatur. |
| 3 | Eo enim die Christus sideris indicio magis apparuit adorandus: quod fuit figura primitiae credentium gentium. Quo die Dominicum Baptismatis Sacramentum et permutatae aquae in vinum factorum per Dominum signorum principia extiterunt. Duae sunt autem Epiphaniae: prima, in qua natus Christus pastoribus Hebraeorum, angelo nuntiante, apparuit: secunda, in qua ex gentium populo, stella indice, ad praesepis cunabula magos adoraturos exhibuit. |
| 4 | Scenopegia solemnitas Hebraeorum de Graeco in Latinum tabernaculorum dedicatio interpretatur, quae celebrabatur a Iudaeis in memoriam expeditionis, cum ab Aegypto promoti in tabernaculis agebant, et ex eo Scenopegia. Scena enim Graece tabernaculum dicitur: quae solemnitas apud Hebraeos Septembri mense celebratur. Neomenia apud nos Calendae, apud Hebraeos autem quia secundum lunarem cursum menses supputantur, et Graece mene luna appellatur: inde neomenia, id est, nova luna. |
| 5 | Erant enim apud Hebraeos ipsi dies calendarum ex legali institutione solemnes, de quibus in psalterio dicitur: Canite in initio mensis tuba, in die insignis solemnitatis vestrae [Psal. LXXX]. Encaenia, nova templi dedicatio. Graece enim kainon dicitur novum. Quando enim aliquid novum dedicatur, encaenia dicitur. Hanc dedicationis templi solemnitatem Iudaei Octobri mense colebant. |
| 6 | Dies palmarum ideo dicitur, eo quod in eo Dominus et Salvator noster, sicut propheta cecinit [Zach. IX], Hierusalem tendens, asellum sedisse perhibetur: tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obviam ei clamaverunt: Hosanna, benedictus, qui venit in nomine Domini, rex Israel [Matth. XXI]. Vulgus autem ideo hunc diem capitilavium vocat, quia tunc moris est lavandi capita infantium, qui ungendi sunt, ne observatione quadragesimae sordidata ad unctionem accederent. |
| 7 | Hoc autem die symbolum competentibus traditur, propter confinem Dominicae paschae solemnitatem, ut qui iam ad Dei gratiam percipiendam festinant, fidem, quam confiteantur, agnoscant. Coena dominica dicta est eo quod in eo die Salvator pascha cum suis discipulis fecerit. Quod et hodieque, sicut est traditum, celebratur, sanctumque in eo die chrisma conficitur, atque initium Novi Testamenti, et Veteris Testamenti cessatio declaratur. |