Hrabanus Maurus, De Universo, 10, CAPUT XIV. De sex aetatibus saeculi.
| 1 | De sex huius mundi aetatibus a septima vel octava quietis vitaeque coelestis et supra in comparatione primae hebdomadis, in qua mundus ornatus est, aliquanta perstrinximus: et nunc in comparatione aevi unius hominis, qui microcosmos Graece a philosophis, hoc est, minor mundus solet nuncupari, de eisdem aliquanto latius exponemus. Prima est ergo mundi huius aetas ab Adam usque ad Noe, continens annos, iuxta Hebraicam veritatem, mille sexcentos quinquaginta VII, iuxta LXX interpretes, IIMCC, et XLII, generationes, iuxta utramque editionem, numero decem: quae universali est deleta diluvio, sicut primam cuiusque hominis oblivio demergere consuevit aetatem. |
| 2 | Quotus enim quisque est, qui suam recordetur infantiam? Secunda aetas a Noe usque ad Abraham, generationes iuxta Hebraicam auctoritatem complexa decem, annos autem CCXXII, porro iuxta interpretes anni mille LXXII, generationes vero XI. Haec quasi pueritia fuit generis populi Dei, et ideo in lingua inventa est, id est, Hebraea. A pueritia namque homo incipit nosse loqui post infantiam, quae hinc appellata est, quod fari non potest. |
| 3 | Tertia ab Abraham usque ad David, generationes iuxta utramque auctoritatem XIV, annos vero DCCCCXLII complectens. Haec quaedam velut adolescentia fuit populi Dei, a qua aetate quia incipit homo posse generare, propterea Matthaeus evangelista generationum ex Abraham sumpsit exordium, qui etiam pater gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit [Gen. XVII]. Quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis, annos habens, iuxta Hebraicam veritatem, CCCCLXXIII; iuxta LXX translationem duodecim amplius: generationes iuxta utrosque codices XVIII, quas tamen evangelista Matthaeus certi mysterii gratia XIV ponit, a qua, velut iuvenili aetate, in populo Dei regum tempora coeperunt. |
| 4 | Haec namque in hominibus aetas apta gubernando solet existere regno. Quinta, quasi senilis aetas, a transmigrari [transmigratione] Babylonis usque ad adventum Domini Salvatoris in carne, generationibus et ipsa XXIV, porro annis DLXXXIX extenta. In qua, ut gravi senectute fessa, malis crebrioribus plebs Hebraea quassatur. |
| 5 | Sexta, quae nunc agitur, aetas nulla generationum vel temporum serie certa: sed, ut aetas decrepita ipsa, totius saeculi morte consumenda. Has aerumnosas, plenasque laboribus, mundi aetates quique felici morte vicerunt, septima iam sabbati perennis aetate suscepti octavam beatae resurrectionis aetatem, in qua semper cum Domino regnent, exspectant. |