Hrabanus Maurus, De Universo, 10, CAPUT XIII. De saeculo.
| 1 | Saecula generationibus constant, et inde saecula, quod se sequantur. Abeuntibus enim aliis alii succedunt. Hinc quidam quinquagesimum annum saeculum dicunt, quem Hebraei Iubilaeum vocant. Ob hanc causam et ille Hebraeus, qui propter uxorem et liberos amans dominum suum, aure pertusa servitio subiugatur, servire iubetur in saeculum, hoc est, usque ad annum quinquagesimum [Exod. XXI]. Aliquando pro praesenti vita positum est, ut est illud: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius [Psal. CXXXV]. Saeculum, huius vitae significat cursum, ubi miseri sunt quicunque delinquunt: ubi fas est corda nostra converti, et misericordiam postulari. |
| 2 | Ibi enim damnatio est confiteri peccatum, ubi constat esse iudicium. Aliquando pro aeternitate ponitur, ut est illud: Memor fuit in saeculum Testamenti sui [Psal. CIV]; quia quidquid Dominus promisit, per eum [perenni] firmitate mansurum est. Aliquando praeteritum tempus significat, ut est illud: Misericordia Domini a saeculo [Psal. XL], hoc est, a primordio mundi declarata est in fidelibus suis: Et usque in saeculum saeculi, hoc est, in praesenti et in futuro saeculo. |
| 3 | Sic ergo ter hic positum saeculum aeternitatem Domini absolute designat: quoniam et ille ante saeculum, et in saeculo, et post istud saeculum misericors esse monstratur. Aetas plerumque dicitur et pro uno anno ut in annalibus: et pro septem, ut hominis: pro centum, ut pro quovis tempore. Unde et aetas tempus, quod de multis saeculis instruitur: et dicta aetas, quasi aevitas, id est, similitudo aevi. Nam aevum est aetas perpetua, cuius neque initium neque extremum noscitur: quod Graeci vocant eonas: quod aliquando apud eos pro saeculo, aliquando pro aeterno ponitur. Unde et apud latinos est derivatum. Aetas autem prope duobus modis dicitur. |
| 4 | Aut est enim hominis, sicut infantia, iuventus, senectus: aut mundi, cuius prima aetas est ab Adam usque ad Noe: secunda a Noe usque ad Abraham: tertia ab Abraham usque ad David: quarta a David usque ad migrationem Iuda in Babyloniam: quinta deinde usque ad adventum Salvatoris in carne: sexta, quae nunc agitur, usque quo mundus iste finiatur. Sic ergo potest mundi aetas ad similitudinem aevi hominis comparari. |