Hrabanus Maurus, De Universo, 10, CAPUT XII. De anno.
| 1 | Annus vel ab innovando cuncta, quae naturali ordine transierant, vel a circuitu temporis nomen accepit: quia veteres annum per circum ponere solebant, ut Cato dicit in Originalibus oratorum. Annum, id est, circum, terminum: et ambire dicitur pro circumire. Est autem annus lunaris, est et solaris, est et errantium discretus stellarum: est et omnium planetarum unus, quem magnum specialiter nuncupant. Sed lunaris annus quadrifarie accipitur. |
| 2 | Primus est namque, cum luna XXVII diebus et octo horis Zodiacum percurrens, ad id signum, ex quo egressa est, revertitur. Secundus duobus diebus et quatuor horis prolixior, qui consuete mensis appellatur, cum solem a quo nova digressa est, XXIX diebus et duodecim horis exactis, iam defecta repetit. Tertius, qui XII mensibus huiusmodi, id est, diebus CCCLIV expletur, et vocatur communis, eo quod duo saepissime tales pariter currant. |
| 3 | Quartus qui embolismus Graece dicitur, id est, superaugmentum, et habet XIII menses, id est, dies CCCXXXIV. Qui uterque apud Hebraeos a principio mensis paschalis incipit, ibidemque finitur: apud Romanos vero ab incipiente luna mensis Ianuarii sumit initium, ibique terminatur. Item solis est annus, cum ad eadem loca siderum redit peractis trecentis sexaginta quinque diebus et sex horis, id est, quadrante totius diei: quae pars quater ducta cogit interponi unum diem: quem Romani bissextum vocant, ut ad eumdem circuitum redeatur. |
| 4 | Quartus solaris gyri annus bissextilis est, caeteris tribus uno die prolixior, quo confecto sol ad cuncta signorum loca eisdem dierum noctiumque, quibus ante quadriennium, revertitur horis. Annus errantium stellarum est, quo illarum quaeque Zodiaci ambitum perlustrat, de quo supra diximus. Annus magnus est, cum omnia simul errantia sidera ad sua quaeque loca habuere recurrunt [recursum], quem etiam circulus magnus paschae ostendit. |
| 5 | Circulus paschae magnus est, qui multiplicato per invicem solari ac lunari cyclo quingentis triginta duobus conficitur annis. Sive enim decies novies viceni et octoni, seu vicies octies deni ac noveni multiplicentur: quingentorum XXXII numerum complent, unde fit, ut idem circulus magnus decennovennalis lunae circulus viginti octo, solis autem, qui vicenis octonisque consummari solet annis, decem et novem habeat circulus bissextos decies nonies septenos, id est, centum triginta tres menses solares vicies octies ducentos viginti et octo, id est, octo millia ducentos octoginta quatuor. |
| 6 | Menses autem lunares vicies octies CCXXXV, id est, sex millia DLXXX dies, exceptis bissextis, vicies octies VM, DCCCCXXV, id est, CXCIVM, CLXXX. Appositis autem bissextis CXCIVM, CCCXIII, qui ubi memoratam ex ordine mensium dierumque summam compleverit, mox in se ipsum revolutus cuncta, quae ad solis vel lunae cursum pertinent, eodem, quo praeterierant, semper tenore restaurat. |
| 7 | Tantum anni Dominicae Incarnationis suo certo tramite proficiunt in maius: et indictiones, quoquo ferantur in ordine nil siderum cursum, atque ideo nil paschalis calculi ordinem movent. Anni enim iuxta allegoriam aliquando aeternitatem, aliquando brevitatem humanae vitae significant: in illo enim prophetico, ubi ad Deum dicitur: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient [Psal. CI], natura eius sub brevitate declaratur: quia ipse solus novit esse, qui ut sit, alio non egeret adiutore. Alibi autem, ubi scriptum est: Anni nostri, sicut aranea, meditabuntur [Psal. LXXXIX]; malignitatem vitae nostrae posita similitudo declarat. |
| 8 | Aranea est enim animal debile ac tenuissimum, quod transeuntibus muscis ad escam sibi procurandam quaedam retia dolosa contexit. Sic anni eorum, qui sceleratis operibus dediti sunt, in artibus et subdolis machinationibus occupantur. Quod autem subsequenter dicitur: Dies annorum nostrorum in ipsis LXX anni: si autem in potentatibus, LXXX anni et caetera: si annos istos ad litteram velimus advertere, multos hominum et nonagenarios bene viventes invenies, et iterum necdum septuagenarios debilitate confectos: ut, quod hic dicitur, constare minime posse videatur: sed numerum septuagenarium legi potius decenter aptamus, quo sabbati diem observandum esse praecepit: octogenarium vero populo Christiano aptissime deputamus, qui octavum diem resurrectionis Dominicae sancta festivitate veneratur. |
| 9 | Octogenarium vero addidit in potentatibus: quia tunc revera coepimus habere potentiam, quando nobis Dominus Salvator apparuit. Isti ergo sunt dies annorum, qui nobis probabilis vitae conferunt claritatem. Annus Dominus Iesus Christus a quibusdam putatur, ut in psalmo: Benedices coronam anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate [Psal. LXIV]. Annus, praesens tempus ab adventu Domini usque in finem mundi, in quo poenitentia et remissio peccatorum praedicatur, ut est illud in Isaia, Praedicare annum placabilem Domino, et diem retributionis [Isa. LXI]. Hinc et in Evangelio agricola ad Dominum suum ait: Dimitte illam et hoc anno usquedum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris [Luc. XIII]. Anni sex, de quibus in lege praecipitur [Exod. XXI], ut si puer Hebraeus emptus pretio fuerit domino suo serviat, et in septimo ad libertatem exeat, praesens significant tempus: quia mundus sex diebus factus est. |
| 10 | Iubilaeus interpretatur remissionis annus, est enim Hebraicus sermo, et numerus, qui septenis annorum hebdomadibus, id est XLIX annis texitur, in quo clangebantur tubae, et ad omnes revertebatur antiqua possessio, debita absolvebantur, confirmabantur libertates. Hunc numerum etiam in diebus Pentecostes et ipsi celebramus post Domini resurrectionem, remissa culpa, et totius debiti chirographo evacuato, ab omni nexu liberi, suscipientes advenientem in nos gratiam Spiritus sancti. |