monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11
Hrabanus Maurus, De Universo, 10, X. De mensibus. <<<     >>> XII. De anno.

Hrabanus Maurus, De Universo, 10, CAPUT XI. De vicissitudinibus temporum quatuor.

1 Temporum autem vicissitudines quatuor sunt: ver, aestas, autumnus et hiems. Dicta sunt autem tempora a communionis temperamento, quod invicem se humore, siccitate, calore et frigore temperent. Haec et curricula dicuntur, quia non stant, sed currunt. Constat autem, post factum mundum ex qualitate cursus solis tempora in ternos menses fuisse divisa, quorum temporum talem veteres discretionem faciunt, ut primus mensis ver novum dicatur, secundus adultus, tertius praeceps.
2 Sic et aestas in suis tribus mensibus: nova, adulta et praeceps. Sic et autumnus: novus, adultus et praeceps. Item hiems: nova, adulta et praeceps sive extrema. Unde est illud: Extremae sub casum hiemis. Ver autem dictum, quod viret: tunc enim post hiemem vestitur tellus herbis, et in florem cuncta rumpuntur. Aestas dicitur, quasi usta, id est, exusta et arida: nam calor aridus est.
3 Autumnus a tempestate vocatus, quando et folia arborum cadunt, et omnia maturescunt. Hiemem ratio hemispherii nuncupavit, quia tunc breviori sol volvitur circulo. Unde et hoc tempus bruma dicitur, quasi braxin [brachys], id est, brevis: vel a cibo, quod maior sit tunc vescendi appetitus. Edacitas enim Graece broma appellatur. Unde et imbrumati dicuntur, quibus fastidium est ciborum. Hibernus autem inter hiemem et vernum est, quasi hievernus, qui plerumque a parte totam hiemen significat. Haec tempora singulis etiam coeli partibus ascribuntur.
4 Ver quippe Orienti datur, quia tunc ex terris omnia oriuntur. Aestas vero Meridiano eo quod pars eius calore flagrantior sit. Hiems Septentrioni, quod frigoribus et perpetuo gelu torpeat. Autumnus Occiduo propter graves morbos, quos habet: unde et tunc omnium folia arborum defluunt. Ut autem autumnus abundet morbis, facit hoc confinium frigoris et caloris, et compugnantia intra se contrariarum rerum.
5 Mystice autem ver Baptismi novitatem significat, aut renovationem vitae post frigus infidelitatis, et pigritiae torporem: sive resurrectionem corporum post mortis occubitum. Unde Dominus praecepit in lege mensem novarum observare et verni principium, quando eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per mare Rubrum, in quo et celebrare pascha iussit [Exod. XIV]; quo etiam tempore Salvator post passionem a morte surrexit, et spem nobis resurrectionis tribuit.
6 Aestas autem venturae iucunditatis praefiguratio est, et fervorem charitatis exprimit. Unde est illud in psalmo: Aestatem et ver tu fecisti ea [Psal. LXXIII]. Et in Salomone: Iam enim hiems transiit et recessit: flores apparuerunt in terra [Cant. II]. Aestas futura beatitudo, ut in Salomone: Propter frigus piger arare noluit: mendicavit aestate, et non dabitur ei [Prov. XX]. Per haec duo tempora significat fideles diversa morum qualitate pollentes.
7 Alii enim sunt tanquam aestas, fidei calore ferventes ad martyrium usque perducti: alii mansuetudine temperati, tanquam ver, aequabili Domino devotione famulantes. Omnia enim et ista et alia ipse fecit, cuius gratia conceditur, quod in hominum bona voluntate monstratur. Autumnus etiam, in quo colliguntur fruges, tempus est messis atque vindemiae, tempus universalis iudicii significat, quando unusquisque operis mercedem recipiet, et metet fructum laboris sui, iuxta illud Apostoli: Omnes nos oportet stare ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum: quoniam qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam [II Cor. V, ] [Gal. VI]. Sic enim Dominus in Evangelio ait: Messis vero consummatio saeculi est, messores autem angeli Dei [Matth. XIII]. Et alibi: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram, et dormiat, et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat, dum nescit ille [Marc. IV]. Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spicam.
8 Et cum se produxerit fructus, statim mittat falcem, quoniam adest tempus messis. Tunc enim mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala, alligantque zizania fasciculis ad comburendum: triticum autem congregant in horrea sua [Matth. XIII]. Item autumnus aliquando transacta salutis tempora significat, ut in Michea: Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit racemos in autumno [Mich. VII]. Hiems vero tribulationem significat vel terminum mortalis vitae.
9 Unde Dominus praecepit in Evangelio discipulis, dicens: Orate, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato [Matth. XXIV]. Si de captivitate Hierusalem hanc sententiam voluerimus accipere, quando a Tito et Vespasiano capta est, orare debent, ne fuga eorum hieme vel sabbato fiat: quia in altero duritia frigoris prohibet ad solitudinem pergere, et in montibus desertisque latitare: in altero autem transgressio legis est, si fugere voluerint, aut mors imminens, si remanserint.
10 Si autem de consummatione mundi intelligitur, hoc praecepit, ut non refrigescat fides nostra, et in Christum caritas: neque ut otiosi in opere Dei torpeamus virtutum sabbato.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 10, X. De mensibus. <<<     >>> XII. De anno.
monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11