monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10
Hrabanus Maurus, De Universo, 10, IX. De hebdomadibus. <<<     >>> XI. De vicissitudinibus temporum quatuor.

Hrabanus Maurus, De Universo, 10, CAPUT X. De mensibus.

1 Menses dicti a mensura, qua quisque eorum mensuratur: sed melius a luna, quae graeco sermone mene vocatur. Nam et apud Hebraeos, Hieronymo teste, luna, quam iare nominant, mensibus nomen dedit. Unde et Iesus filius Sirach, qui utique Hebraice scripsit, de luna loquens ait: Mensis secundum nomen est eius (Sir. XLIII). Antiqui enim menses suos non a solis sed a lunae cursu computare solebant. Unde quoties in Scriptura sacra, sive in lege, seu ante legem, quota die mensis quid factum dictumve sit, indicatur, non aliud quam lunae aetas significatur, a qua semper Hebraei, quibus credita sunt eloquia Dei [Rom. III], antiquo patrum more menses observare non cessarunt: primum mensem novorum, qui paschae caeremoniis sacratus est, Nisan appellantes, qui propter multivagum lunae discursum, nunc in Martium mensem, nunc incidit in Aprilem, nunc aliquot dies Maii mensis occupat.
2 Sed rectius Aprili deputatur: quia semper in ipso vel incipit vel desinit vel totus includitur, ea duntaxat regula, cuius et supra meminimus, observata, ut quae quintadecima post aequinoctium luna exstiterit, primum sequentis anni mensem faciat: quae vero antea, novissimum praecedentis: sicque per ordinem. Secundus eorum mensis Iar Maio, tertius Sivan Iunio, quartus Thamul Iulio, quintus Aab Augusto, sextus Elul Septembri, septimus Theseri Octobri, quem propter collectionem frugum et celeberrimas in ipso festivitates novum annum appellant: octavus Maresuan Novembri: nonus Casseu Decembri: decimus Tebeth Ianuario: undecimus Sabat Februario: duodecimus Adar Martio simili ratione comparatur.
3 Quos videlicet menses propter lunae circulum, qui XXIX et semis diebus constat, tricenis undetricenisque diebus alternantes, secundo demum vel tertio anno exacto, mensem superfluum, qui ex annuis undecim epactarum diebus confici solet, intercalant. Unde nonnullo moveor scrupulo, quomodo maiores nostri diem, qua lex data est, quae est tertia mensis tertii, quinquagesimam ab agni occisione computent, ponentes videlicet primi mensis residuos dies numero decem et septem: quia tredecim priores fuerant ante pascha transacti, secundi XXX, tertii tres, qui fiunt simul dies quinquaginta: cum constet duos menses lunares non LX, sed quinquaginta novem diebus terminari: ideoque si paschalis mensis XXX diebus computatus XVII sui cursus dies post Pascha retinuerit, secundum iam mensem non triginta, sed undetriginta diebus debere concludi: ac per hoc in summa temporis memorati non plusquam undequinquaginta dies inveniri: nisi forte putandum est synecdochicos (quae est regula sanctae Scripturae frequentissima) a parte totum computari.
4 Verum haec utcunque acta vel computata fuerint, claret tamen Hebraeos ad lunae cursum suos menses observare consuesse. Nec aliter in Genesi recte sentiendum, ubi Noe cum suis septimo decimo die secundi mensis arcam ingressus, et vicesima septima eiusdem mensis die post diluvium egressus asseritur: quam annum solis integrum, hoc est, trecentorum sexaginta quinque dierum esse descriptum: quia videlicet luna, quae praesenti anno, verbi gratia, per Nonas Maias septima decima existit, anno sequenti vicesima VII pridie Nonas Maias occurret.
5 Notandum sane, quod nimium fallantur, qui mensem definiendum vel ab antiquis definitum autumant, quandiu luna Zodiacum circulum peragit, quae nimirum (sicut diligentior inquisitio naturarum edocuit) Zodiacum quidem septem viginti diebus, et octo horis, sui vero cursus ordinem viginti novem diebus et duodecim horis salva sui saltus ratione conficit: ideoque rectius ita definiendum, quod mensis lunae sit luminis lunaris circuitus ac redintegratio de nova ad novam; solaris autem mensis digressio sit solis per duodecimam partem Zodiaci, id est, signiferi circuli, quae triginta diebus et decem semis horis impletur: viginti duabus videlicet horis, ac dimidia, lunari mense productior, e quibus undecim epactarum dies et quadrans annuatim succrescere solent.
6 Duodecies enim viceni et bini ducentos sexaginta quatuor faciunt, quas esse horas undecim dierum hinc facile patet: quia undecies viceni et quaterni eamdem summam conficiunt. Porro duodecies semis sex faciunt, quae annuae sunt horae quadrans. Siquidem luna duodecim suos menses undecim diebus (ut dictum est) et quadrante breviores totidem solis mensibus agens, in iisdem peragendis tredecies Zodiaci ambitum lustrat.
7 Iuxta allegoriam vero mensis, qui a luna nomen et ordinem accepit, significat sanctae Ecclesiae coadunationem sive profectum. Unde Iob ait: Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos? [Iob. XXIV.] Quid nomine signat mensium, nisi collectiones animarum, sive aliquando mensis pro perfectione? Reminiscatur ergo per vocem Iob Ecclesia perfectionis pristinae, et reducat ad memoriam, quanta perfectio praedicationis suae collectis animabus reportabat lucra.
8 Menses duodecim eiusdem numeri sunt Apostoli, ut in Apocalysi: Per singulos menses reddentia fructum suum [Apoc. XXII]. Item mensis, sicut et sabbatum, pro requie sempiterna posita inveniuntur, ut est illud Isaiae: Et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato [Isa. LXVI], ut de carnalibus sabbatis mensibusque fiant spiritalia sabbata delicata.
9 Qui sabbatismus Dei populo reservatur, et mensis spiritalis, quando a puncto usque ad punctum luna complebitur, et suo currit ordine, ut efficiat mensem integrum calendarium. Quod autem luna, quae a sole illuminatur, significet Ecclesiam a Christo illuminatam: non indiget explanari, et sabbatum requiem significat. Veniunt ex neomeniis et sabbatis, qui sex diebus, in quibus factus est mundus, transcensis festinant ad septimum diem, id est, sabbatum, in quo vera est requies.
10 Veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea, [Isa. LXVI], dicit Dominus, non populus Iudaeorum tantum, nec in sola Hierusalem, sed omne humanum genus ubique in toto orbe adoret Patrem in Spiritu et veritate [Ioan. IV].
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 10, IX. De hebdomadibus. <<<     >>> XI. De vicissitudinibus temporum quatuor.
monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10