Hrabanus Maurus, De Universo, 10, CAPUT IX. De hebdomadibus.
| 1 | Hebdomada Graece a septenario numero nomen accepit, humana quidem consuetudine septenis solum acta diebus: sed Scripturae sacrae auctoritate multis speciebus insignis, quae tamen cunctae (ni fallor) ad unum finem spectant, nos scilicet admonentes post operum bonorum perfectionem in Spiritus sancti gratia perpetuam sperare quietem. |
| 2 | Prima ergo singularis illa hebdomada, et a qua caeterae formam capessunt, divina est operatione sublimis: quia Dominus sex diebus mundi ornatum complens, septima requievit ab operibus suis: ubi notandum, quod non ideo senarius numerus est perfectus, quia Dominus in eo mundi opera perfecerit: sed (sicut Augustinus ait) ideo Dominus, qui omnia simul creare valebat, in eo dignatus est operari: quia numerus est ille perfectus, ut etiam per hunc opera sua probaret esse perfecta, qui suis partibus primus impletur, id est, sexta et tertia et dimidia, quae sunt unum, duo et tria, et simul sex fiunt. |
| 3 | Ad huius exemplum divinae hebdomadis secunda hominibus observanda mandatur, dicente Domino: sex diebus operaberis et facies omnia opera tua: septimo autem die Sabbati Domini Dei tui non facies omne opus. Sex enim diebus fecit Dominus coelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt: et requievit in septimo [Exod. XX]; quae a populo Dei hebdomada ita computabatur antiquitus: prima sabbati vel una sabbati sive sabbatorum, secunda sabbati, tertia sabbati, quarta sabbati, quinta sabbati, sexta sabbati, septima sabbati, vel sabbatum: non quod omnes sabbatorum, hoc est, requietionum dies, quae suo nomine et cultu singularis excellebat, prima vel secunda vel tertia, vel caeterae suo quaeque censerentur ex ordine. |
| 4 | Tertia species hebdomadis in celebratione Pentecostes agitur, septem videlicet septimanis dierum, et monade, hoc est, quinquaginta diebus impleta: qua die et Moyses ardentem conscendens in montem, legem de coelo accepit, et Christus in linguis igneis Spiritus sancti gratiam de coelo misit. Quarta septimi mensis erat hebdomada, qui solemnitatibus praeclaris pene totus expendebatur, inter quas praecipue dies propitiationis eminebat, qua sola per annum pontifex, derelicto foris populo, sancta sanctorum intrabat, annuis antea fructibus, hoc est, frumenti, vini et olei ex ordine collectis: significans Iesum pontificem magnum impleta dispensatione carnis per proprium sanguinem coelestis regni ianuas ingressurum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis qui foris adhuc positi praestolamur et diligimus adventum eius: ubi notandum, quia sicut quidam immundi per legem prima tertia et septima die videbantur lustrari: sic et primus, tertius ac septimus mensis suis quique caeremoniis extitere solemnes. |
| 5 | Quinta hebdomada septimi anni, quo toto populos ab agricolandi opere legis imperio vacabat, dicente Domino: Sex annis seres agrum tuum, septimo cessabis [Lev. XXV]. Sexta anni iubilaei, hoc est, remissionis hebdomada est, quae septem hebdomadibus annorum, hoc est, XLIX annis texitur: qua expleta, hoc est, quinquagesimo demum anno incipiente, tubae clarius resonabant, et ad omnes iuxta legem possessio revertebatur antiqua. |
| 6 | Septima species hebdomadis est, qua propheta Daniel utitur, more quidem legis, septenis annis singulas complectens hebdomadas, sed nova ratione ipsos annos abbrevians, duodenis videlicet mensibus lunae singulos determinans, embolismos vero menses, qui de annuis undecim epactarum diebus accrescere solent, in lege patria tertio vel altero anno singulos adiiciens: sed ubi ad duodecimum numerum augescendo pervenirent, pro integro anno pariter inserens. Hoc autem fecit non veritatis cognitionem quaerentibus invidendo: sed prophetiae more ipsum quaerentium exercendo ingenium, malens utique suas margaritas a filiis clausas fructuoso sudore investigari, quam profusas a porcis fastidiosa despectione calcari. |
| 7 | Verum ut haec apertius elucescant, ipsa iam angeli ad prophetam edicta videamus: Septuaginta, inquit, hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia et ungatur sanctus sanctorum [Dan. IX]. Nulli dubium, quin haec verba Christi incarnationem designent, qui tulit peccata mundi, legem et prophetas implevit, unctus est oleo laetitiae prae participibus suis: et quod hebdomades LXX per septenos annos distinctae, quadringentos et nonaginta annos insinuent. |
| 8 | Sed notandum, quod easdem hebdomadas non simpliciter annotatas sive computatas, sed abbreviatas asserit, occulte videlicet lectorem commonens, ut breviores solito annos noverit indicatos. Scito ergo, inquit, et animadverte ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Ierusalem usque ad Christum ducem hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae erunt: et rursus aedificabitur platea et muri in angustia temporis [Ibid.]. Esdra narrante didicimus, quod Neemias cum esset pincerna regis Artaxerxis vicesimo anno regni eius, mense Nisan, impetravit ab eo restaurari muros Ierusalem, templo multo ante, Cyro permittente, constructo, ipsumque opus (ut dictum est) in angustia temporis perfecerit: adeo scilicet a finitimis gentibus impugnatus, ut structores singuli gladio renes accincti una manu pugnasse, altera murum recuperasse narrentur. Ab hoc ergo tempore usque ad Christum ducem hebdomades LXX computa, hoc est, annos duodenorum mensium lunarium quadringentos nonaginta: qui sunt anni solares quadringenti septuaginta quinque: siquidem Persae a praefato vicesimo anno regis Artaxerxis usque ad mortem Darii regnaverunt annis CXVI. Ex hinc Macedones usque ad interitum Cleopatrae annis trecentis: inde Romani usque ad septimum decimum Tiberii Caesaris annum monarchiam tenuerunt annis LIX, qui sunt simul (ut diximus) anni CCCCLXXV, et continentur circulis decennovenalibus XXV. Decies novies enim viceni et quini fiunt CCCCLXXV. Et quia singulis circulis embolismi VII accrescunt, multiplica XXV per VII, fiunt CLXXV qui sunt embolismi menses quadringentorum LXXV annorum. Si ergo vis scire quot annos lunares facere possint, partire CLXXV per XII, duodecies deni et quaterni CLXVIII XIV ergo annos faciunt, et remanent menses VII. Hos iunge ad suprascriptos CCCCLXXV, fiunt simul CCCCLXXIXX; adde et menses superfluos VII partemque octavi decimi anni imperii Tiberii, quo Dominus passus est, et invenies a tempore praefinito ad eius usque passionem hebdomadas LXX abbreviatas, hoc est, annos lunares CCCCXC; ad eius vero baptismum, quando unctus est sanctus sanctorum, descendente super eum Spiritu sancto sicut columba, non solum hebdomadas VII et LX duas fuisse completas, sed et partem iam septuagesimae hebdomadis inchoatam: Et post hebdomadas, inquit, LX duas occidetur Christus et non erit eius populus qui eum negaturus est. |
| 9 | Non statim post LX duas hebdomadas, sed in fine septuagesimae hebdomadis occisus est Christus: quam ideo (quantum coniicere possumus) segregavit a caeteris: quia de hac erat plura relaturus: nam et Christus in illa crucifixus, et a populo perfido non modo in passione, verum continuo ex quo a Ioanne praedicari coepit, negatus est. |
| 10 | Quod autem sequitur: Et civitatem et sanctuarium dissipabit populis cum duce venturo, et finis eius vastitas et post finem belli statuta desolatio [Ibid.]; non ad LXX hebdomadas pertinet. Praedictum enim fuerat, quod ipsae hebdomades ad Christi usque ducatum pertingerent: sed scriptura, praedicto adventu et passione ipsius, quid etiam post hanc populo, qui eum recipere nollet, esset eventurum, ostendit. |
| 11 | Ducem enim venturum Titum dicit, qui quadragesimo anno Dominicae passionis ita cum populo Romano civitatem et sanctuarium dissipavit, ut non remaneret lapis super lapidem. Verum, his per anticipationem praelibatis, mox ad exponendum hebdomadae, quam omiserat, redit eventum. Confirmabit autem pactum multis hebdomada una [Dan. IX], hoc est, ipsa novissima, in qua vel Ioannes Baptista, vel Dominus, et apostoli in praedicando multos ad fidem converterunt. |
| 12 | Et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium [Ibid.]. Dimidium hebdomadis huius quintus decimus annus Tiberii Caesaris erat, quando, inchoato Christi baptismate, hostiarum purificatio fidelibus paulatim vilescere coepit. Item quod sequitur: Et in templo erit abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio [Ibid.], ad sequentia tempora respicit: cuius prophetiae veritatem et historia veterum, et nostrorum hodieque temporum testatur eventus. |
| 13 | Octava species hebdomadis uniformis, et sola sine circuitu revolutionis extans, ad figuram per omnia primae hebdomadis labentibus huius saeculi conficitur aetatibus. Prima enim die facta est lux, et prima aetate homo in Paradisi amoenitate locatur: divisa luce a tenebris factum est vesperum, et separatis Dei filiis a semine nequam, non longe post natis gigantibus, corrupta est omnis terra, donec Creator poenitens se hominem fecisse, mundum diluvio perdere disponeret. Secunda die firmamentum in medio libratur aquarum: secunda aetate arca in medio fertur aquarum, hinc fonte abyssi supportata, illinc coeli cataractis compluta: quae habuit vesperam, quando filii Adam pedes ab Oriente moventes, qui in construenda superbiae turre convenerunt, linguarum divisione mulctati, et ab invicem sunt dispersi. |
| 14 | Tertia die aquis in congregationem unam coactis, apparuit arida, silvis herbisque decora: et tertia aetate, firmitatis [firmatis] in cultu denium [daemonum] nationibus. Abraham patriarcha cognationem patriamque deserens sanctorum semine fecundatur. Advenit et vespera, quando gens Hebraea malis coacta prementibus contra Dei voluntatem regem sibi petiit: qui mox ordinatus primo Domini sacerdotes prophetasque trucidat: postmodum ipse cum tota gente gladio periit allophylorum. |
| 15 | Quarta die coelum luminaribus ornatur: quarta aetate gens illa coelesti fide inclyta, regno David et Salomonis gloriosa, Templi etiam sanctissimi altitudine totum nobilitatur in orbem: sed accepit et vesperam, quando, crebrescentibus peccatis, regnum illud a Chaldaeis dissipatum, templum dirutum, et tota gens est Babyloniam translata. |
| 16 | Quinta die pisces avesque aquis eductae: hi in patriis manent undis, illae aera terramque pervolant: quinta aetate multiplicatis in Chaldaea populis Israel, pars coelestium desideriorum pennis fulta, Hierosolymam petiit: pars volatu destituta virtutum, inter Babyloniae fluenta resedit. Successit et vespera, quando, imminente iam Salvatoris adventu, gens Iudaea propter scelerum magnitudinem Romanis tributaria facta, insuper et alienigenis est subacta regibus. |
| 17 | Sexta die terra suis animantibus impletur, et homo primus ad imaginem Dei creatur; moxque ex eius latere dormientis sumpta costa, femina fabricatur: sexta aetate praeconantibus prophetis Filius Dei in carne, qui hominem ad imaginem Dei crearat, apparuit: qui dormiens in cruce sanguinem et aquam de latere, unde sibi Ecclesiam consecraret, emanavit: huius aetatis vespera caeteris obscurior in Antichristi est persecutione ventura. |
| 18 | Septima die, consummatis operibus suis, Deus requievit: eamque sanctificans, Sabbatum nuncupari praecepit, quae vesperam habuisse non legitur: septima enim aetate iustorum animae post optimos huius vitae labores in alia vita perpetuo requiescunt, quae nulla nunquam tristitia maculabitur, sed maiori insuper resurrectionis gloria cumulabitur. Haec aetas hominibus tunc coepit, quando primus martyr Abel corpore quidem tumulum, spiritu autem sabbatum perpetuae quietis intravit: perficietur autem, quando receptis sanctis corporibus in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis: et ipsa est octava, pro qua sextus psalmus inscribitur: credo, quia in sex huius saeculi aetatibus pro septima vel octava illius saeculi est aetate supplicandum, in qua quia iusti gaudia, sed reprobi sunt supplicia percepturi, Psalmus hinc ingenti pavore incipit, currit, finitur: Domine, ne in ira tua arguas me, etc. [Psal. VI]. |