Hrabanus Maurus, De Universo, 10, CAPUT VIII. De tenebris.
| 1 | Tenebras autem dictas, quod teneant umbras. Tenebrae autem significant aliquando profunditatem Scripturarum divinarum: aliquando ignorantiam: aliquando infidelitatem peccatorum: et aliquando poenam gehennae. Profunditatem ergo Scripturarum illud significat propheticum testimonium, quo ait: Posuit tenebras latibulum suum [Psal. XVII]; et alibi: Tenebrae non obscurabuntur abs te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae eius, ita et lumen eius [Psal. CXXXVIII]. Tenebras enim dicit mystica quaeque et profunda Scripturarum divinarum iuxta illud quod legimus in Proverbiis: Intelligit quoque parabolam et tenebrosum sermonem [Prov. VI]. Sic et in alio psalmo legimus: Tenebrosa aqua in nubibus aeris [Psal. XVII]; ergo istae tenebrae non obscurabuntur, sed potius illuminantur a Domino, quoniam praedicatio prophetarum ipso veniente completa est. Ignorantiam autem significant tenebrae in illa apostolica sententia, qua dicit de peccatoribus: Tenebris obscuratum habentes cor [Ephes. IV]. Infidelitatem autem iniquorum illa evangelica sententia denotat, ubi dicitur: Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt [Ioan. I]. Lux quippe est hominum Christus, quae omnia qui illuminari merentur corda hominum suae praesentia cognitionis illustrat; tenebrae autem stulti sunt et iniqui, quorum caeca praecordia lux et erue [aeternae] sapientiae, qualia sint, manifeste cognoscit: quamvis ipsi radios eiusdem lucis nequaquam capere per intelligentiam possint: veluti si quilibet caecus iubare solis obfundatur, nec tamen ipse solem, cuius lumine perfunditur, aspiciat. Tenebrae, diabolus vel daemones, ut in Propheta: Inimicos eius, id est, Dominum, persequuntur tenebrae (Nah. I). Poena autem gehennae in tenebris significatur in illa Evangelii sententia, ubi de peccatore ita legitur: Ligatis manibus et pedibus eius mittite eum in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium [Matth. XXII]. Quicunque ergo in praesenti vita infidelitatis et peccatorum interioribus tenebris obscuratur, necesse est, si ei condigna poenitentia non subvenerit, ut in exteriores tenebras post exitum praesentis vitae mittatur, ubi est poena mortis et sempiternus horror inhabitat. |
| 2 | Umbra ergo aliquando in bono, aliquando in malo ponitur. Tunc vero in bono, quando custodiam Dei et protectionem Spiritus sancti significat, ut est illud in psalmo: Sub umbra alarum tuarum spero, donec transeat iniquitas [Psal. LVI]. Et alibi: Custodi me, Domine, ut pupillam oculi; sub umbra alarum tuarum protege me [Psal. XVI]. Aptissime itaque petit custodiri se, ut pupillam oculi, quando et per ipsam res visuales discernimus, et in nostro corpore nihil praestantius invenitur. |
| 3 | Sequitur: Sub umbra alarum tuarum protege me. Hic aliud introducitur scena [schema], quod Graece parabola, Latine comparatio dicitur, quando sibigenus dissimile in aliqua commonitione sociatur. Paternis enim protectionibus alae sunt comparatae. Misericordia quippe et charitas quasi alae sunt Patris, quibus se protegi congruenter expostulat. |
| 4 | Et in Evangelio: Et ecce nubes lucida obumbravit eos [Matth. XVII]; et alibi: Sub umbra eius vivemus in gentibus (Thr. IV). Umbra Testamentum Vetus, ut in Salomone: Donec aspiceret dies et amoveantur umbrae [Cant. IV]. Umbra vita hominis, ut in Iob: Fugit velut umbra [Iob. XIV]. Umbra mors carnis, ut in psalmo: Operuit nos umbra mortis [Psal. XLIII]. Tunc autem in malo umbra ponitur, quando vel corporis mortem significat, vel poenam gehennae, ut est illud: Si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala, quoniam tu mecum es [Psal. XXII]. Et alibi: Posuerunt me in lacu inferiori in tenebris et in umbra mortis [Psal. LXXXVII]; peccatorum indicat locum, quia mors delinquentium umbrosas ac tenebrosas patitur manes, dum eis gaudium non relucet, qui perpetua tristitiae suae obscuritate demersi sunt: et ideo pro locorum qualitate verbum hoc multifaria significatione variatur. |
| 5 | Caligo umbra est de spissitudine aeris effecta: et dicta caligo, quod maxime aeris calore gignatur. Iuxta allegoriam vero significat caligo divinorum secretorum operimentum. Unde legitur in Exodo: Stetit populus de longe, Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus [Exod. XX]. Turba quippe populi allegoriarum caliginem non valet penetrare: quia valde paucorum est spiritalem intellectum rimari. |
| 6 | Quia enim mentes carnalium sola saepe historia pascuntur: loquente Deo stetit populus de longe: quia vero spiritales quique allegoriarum nubem penetrant et spiritaliter Dei verba cognoscunt: Moyses accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Hinc et in psalmo dicitur: Caligo sub pedibus eius [Psal. XVII]; quia non ea claritate Deus ab inferioribus cernitur, qua in superioribus dominatur. |
| 7 | Quae sententia et aliter intelligi potest: caligo vero hic Diabolus est, qui hominum mentes innubilat, dum veritatis splendorem non facit videre, quas possidet. Sub pedibus eius: quia sine dubio maiestate Domini Salvatoris conculcatur daemoniorum exsecranda nequitia, sicut in nonagesimo psalmo dictum est: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem [Psal. XC]; item caligo significat caecitatem cordis persecutorum. |
| 8 | Hinc Dominus ad Iob ait: Quis clausit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens, cum ponerem nubem vestimentum eius, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem [Iob. XXX]. Mare saeviens nube induitur, quia crudelitas persequentium stultitiae suae velamento vestitur: et perspicuam veritatis lucem videre non sufficit, et id, quod agitur per crudelitatem, per caecitatem non agnoscit. |
| 9 | Quia ergo persecutores Ecclesiae instabilitate cordis inquieti atque huic saeculo dediti non grandia, sed puerilia sapiunt, superno iudicio constringuntur, ne tantum persequi valeant, quantum volunt. Item umbra et caligo aliquando peccata significat, unde dicitur: Sedentes in tenebris et in umbra mortis [Luc. I]; aliquando delectationem peccatorum, ut est illud in Iob de diabolo dictum: Sub umbra in secreto calami et iunci et locis virentibus [Iob. XL]. Et quia umbra non longe est ab aere, cuius est umbra: ita et mors non longe est a poena. |
| 10 | Hinc et in Iob dicitur: Ubi umbra mortis, et nullus est ordo, et sempiternus horror inhabitat [Iob. X]. |