Hrabanus Maurus, De Universo, 10, CAPUT VII. De septem partibus noctis.
| 1 | Noctis autem partes septem sunt: crepusculum, conticinium, intempestum, gallicinium, matutinum, diluculum. Crepusculum est dubia lux. Nam creperum dubium dicimus, hoc est, inter lucem et tenebras. Vesperum a stella occidentali vocatum, quae solem occiduum sequitur, et tenebras sequentes praecedit. De qua Virgilius: Ante diem clauso componet vesper Olympo. |
| 2 | Conticinium est, quando omnes silent. Conticescere enim silere est. Intempestum est medium et inactuosum noctis tempus quando agi nihil potest, et omnia sopore quieta sunt. Nam tempus per se non intelligitur, nisi per actus humanos. Medium autem noctis actu caret: ergo tempestas inactuosa, quasi sine tempore, hoc est, sine actu, per quem dignoscitur. Unde est: intempestive venisti: ergo intempesta dicitur, quia caret tempore, id est, actu. |
| 3 | Gallicinium propter gallos lucis praenuntios dictum. Matutinum est, inter abscessum tenebrarum et aurorae adventum: et dictum matutinum, quod hoc tempore inchoante mane sit. Diluculum, quasi iam incipiens parva diei lux: haec et aurora, quae solem praecedit. Est autem aurora diei clarescentis exordium, et primus splendor aeris, qui Graece eos dicitur, quam nos per derivationem auroram vocamus, quasi euroram. |
| 4 | Unde est illud: . . . . Laetus Eois Eurus equis. . . . Et: Eoasque acies. . . . Vespera ergo et initium noctis significat vel initium tribulationis quae post prosperitatem saeculi sequitur: vel exordium aversionis iniquorum, qui aversi a luce vera mandatorum Dei, incidunt in tenebras peccatorum. |
| 5 | Quando enim quis a veritate et iustitia recedit, et in tenebras errorum atque peccatorum corruit, merito vesperi nomine vocatur, quia Antichristi, qui Vesper in Scripturis appellatur, consors efficitur. Intempestum autem, hoc est medium noctis vel profunditatem peccatorum significat, vel recessum a mundanis et ad laudandum Dominum bonorum hominum studium. |
| 6 | Unde Propheta ait in psalmo: Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae [Psal. CXVIII]. Non vacat quod dicitur: media nocte surgebam. Scit enim hoc tempore primogenita Aegyptiorum fuisse percussa: scit etiam ea tempestate, Petri, Paul et Silae in carcere positorum vincula resoluta; scit quoque sponsum media nocte esse venturum, ideoque eodem tempore surgit ad laudes, ne inter fatuas virgines ianua clausa remaneat. |
| 7 | Nec vacat, quod dicit: surgebam: quia semper surgitur, cum ad Domini praeconia festinatur. Ad confitendum, hic significat ad laudandum, quia sequitur: super iudicia iustitiae tuae. Nam si poenitentiae confessionem voluisset intelligi, super misericordiam tuam, diceret: non, super iudicia iustitiae tuae. Gallicinium autem conversionem peccatorum significat. |
| 8 | Unde eodem tempore Petrus, qui Dominum negando in tenebris oblivionis erravit, et speratae iam lucis rememoratione correxit, et eiusdem verae lucis adepta praesentia plene totum, quidquid mutaverat, erexit. Hunc opinor gallum aliquem doctorum intelligendum, qui vos iacentes excitans et somnolentos increpat, dicens: Evigilate, iusti, et nolite peccare. |
| 9 | Matutinum ergo sive diluculum resurrectionis Dominicae tempus significat, vel hominis a peccatis ad iustitiae plenam conversionem. Unde Psalmista ad Dominum ait: Ad te de luce vigilo: et in matutinis meditabor in te, quia factus es adiutor meus [Psal. LXII]. Ad ipsum vigilatur, quoties in mundi ambitione dormitur. Nam illa sic consequimur, si ista deserere festinemus. Bene autem adiecit: In matutinis meditabor in te [Psal. CVII]; et alibi: Exsurgam diluculo; quando tempus Dominicae resurrectionis eluxit, et tunc eius laudes cerneret, quando genus humanum exemplo suae resurrectionis animavit. |
| 10 | Matutinum iudicii dies sive resurrectio mortuorum, ut in psalmo: In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae [Psal. C]. Aurora est Ecclesia, eo quod post tenebras peccatorum luce fidei illustrata sit, ut in Iob: Et ostendisti aurorae locum suum [Iob. XXXVIII]. |