Hrabanus Maurus, De Universo, 10, CAPUT VI. De nocte.
| 1 | Nox dicta, quod noceat aspectibus vel negotiis humanis: sive quod in ea fures latronesque nocendi aliis occasionem nanciscantur. Est autem nox solis absentia terrarum umbra condita, donec ab occasu redeat ad exortum: iuxta quod naturam eius et poeta describens innuit, inquiens, Oceano nox Involvens umbra magna terramque polumque. |
| 2 | Et Salomon sacris litteris expressit: Qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies et inclinentur umbrae [Cant. VI]; eleganti utique sensu decessionem noctis, inclinationem appellans umbrarum. Nam quoniam pro conditionibus plagarum, quibus solis cursus intenditur, et splendorem eius a nobis obiectio terrenae molis excludit, inumbratio illa, quae noctis natura est, ita erigitur, ut ad sidera usque videatur extendi: merito contraria vicissitudine, id est, lucis exortu umbras inclinari, noctem videlicet deprimi pellique signavit. |
| 3 | Quam videlicet umbram noctis ad aeris usque et aetheris confinium philosophi dicunt exaltari, et acuminatis instar pyramidum tenebris lunam, quae infima planetarum currit, aliquando contingi atque obscurari, nullumque aliud sidus taliter eclipsin, hoc est, defectum sui luminis pati, eo quod circa fines telluris solis splendor utique diffusus ea libere, quae telluri procul absunt, aspiciat: ideoque aetheris quae ultra lunam sunt spatia, diurnae lucis plena semper efficiat, vel suo videlicet, vel siderum radiata fulgore. |
| 4 | Est autem noctis umbra mortalibus ad requiem corporis data, ne operis avida continuato labore deficeret ac periret humanitas: et ut animantibus quibusdam, quae lucem solis ferre nequeunt, ipsis etiam bestiis, quae praesentiam verentur humanam, discurrendique ubi ac victum quaeritandi copia suppeteretur, iuxta quod in Dei laudibus Psalmista decantat: Sol cognovit occasum suum: posuisti tenebras, et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvarum, etc. [Psal. CIII]. Sicut enim dies lucem fidei et iustitiae aequitatem et prospera atque felicia in Scripturis mystice significat, ita et nox iniustitiam et infidelitatem atque adversa quaeque designat. |
| 5 | Nam nox infidelitatem significat in illo Apostoli testimonio, quo ait: Non sumus noctis filii neque tenebrarum [I Thess. V]. Iniquitas autem in noctis significatione exprimitur in illa sententia beati Iob: Pereat dies, in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo [Iob. III]. Unde Psalmista in iniquitatibus conceptum se esse et in delictis natum testatur [Psal. L]. Perire ergo optat beatus Iob spem ab apostata angelo illatam, qui diem simulans et promissione divinitatis emicuit, sed noctem se exhibens lucem nobis nostrae immortalitatis obscuravit. |
| 6 | Pereat antiquus hostis, qui lucem promissionis ostendit: sed peccati tenebras contulit, qui quasi diem subblandiendo innotuit, sed usque ad tenebrosam noctem ex impressa commodis caecitate perduxit. Adversa ergo in noctis nomine exprimuntur, ubi Psalmista se in nocte clamare testatur, hoc est, in tribulatione, nec tamen exauditum esse. |
| 7 | Item Psalmista dicit: In die tribulationis meae Dominum exquisivi manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus [Psal. LVIII]. In noctis nomine mundi istius significat vitam, quae quamvis lucem habere videatur, peccatorum tamen obscuritate fuscata est. Item per noctem significavit inferni claustrum, cum dicit: Forsitan tenebrae conculcabunt me, et nox illuminatio mea in deliciis meis [Psal. CXXXVIII]. Quomodo ergo poterat a tenebris conculcari, cui erat nox illuminatio in deliciis suis? ostendit enim tunc inferni claustrum revera illuminatum, quando potestatem diaboli contrivit, et hominem sua miseratione liberavit. |
| 8 | Nox vita praesens, ut in psalmo: In noctibus extollite manus vestras in sancta [Psal. CXXXIII]. Item ibi: Nocte coram eo, et non sum deceptus [Psal. LVIII]. Nox futurum saeculum de peccatoribus significat, ut in Evangelio: Veniet nox, quando nemo potest operari [Ioan. IX]. Nox est vita peccatorum, ut in Apostolo: Qui dormiunt, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii [I Thess. V]. Nox caecitas cordis, vel vana securitas, est sicut in Iob pro impio dicitur: Nocte opprimet eum tempestas [Iob. XXVII]. Et in Evangelio: Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te, quae autem parasti, cuius erunt? [Luc. XII.] Nox futura tribulatio, ut in Evangelio: In illa nocte duo erunt in agro; unus assumetur, et unus relinquetur [Luc. XVII]. Nox tribulatio vitae praesentis in tempore, ut in Evangelio: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, dicit illi: Amice, commoda mihi tres panes [Luc. XI], hoc est, scientiam Trinitatis. Media nox occultum Domini iudicium significat, ut in Evangelio: Media nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit [Matth. XXV]. Media nox mors ex improviso adveniens, sicut in Iob de reprobis: Et in media nocte auferentur [Iob. XXXIV]. Prima vigilia, prima hominum aetas, id est, infantia sive pueritia; secunda vigilia adolescentia et iuventus; tertia vigilia senectus, ut in Evangelio: Et si in tertia vigilia venerit et ita eos invenerit, beati sunt servi illi [Luc. XII]. |