monumenta.ch > Plautus > 3 > 15 > 14 > 5 > 17 > 15 > 2 > 90 > 19 > 4 > 8 > 74 > 5 > 7 > 32 > 2 > 7 > 5 > 4 > 2 > 12 > 5 > 13 > 5 > 4 > 2 > 7 > 7 > 4 > 2 > 10 > 7 > 4 > 24 > 79 > 3 > 4 > 44 > 4 > 12 > 13 > 83 > 4 > 7 > 11 > 2 > 60 > 14 > 11 > 5
Hrabanus Maurus, De Universo, 10, IV. De diebus. <<<     >>> VI. De nocte.

Hrabanus Maurus, De Universo, 10, CAPUT V. De partibus diei.

1 Partes diei tres sunt: mane, meridies, suprema. Mane, lux matura et plena, nec iam crepusculum: et dictum mane a manu. Manu enim antiqui bonum dixerunt. Quid enim melius luce? Mane autem significat tempus regenerationis in baptismate, quo incipit homo esse filius lucis; vel lumen bonorum actuum, vel tempus resurrectionis.
2 Unde est illud: Quoniam ad te orabo, Domine, mane, et exaudies vocem meam [Psal. V]. Ecclesia enim, quae se cognoscit habuisse tenebras peccatorum, et de nocte mundi istius congregata, tunc se merito exaudiri credit, cum in lucem verae resurrectionis erumpit. Tempus autem resurrectionis significat, ut est illud, quod sequitur: Mane astabo tibi, et videbo quoniam non volens Deus iniquitatem tu es [Psal. V]. In die iudicii quando resurgunt omnes homines a sopore mortis, tunc apparebit aequitas iudicii Dei, quando unicuique reddet secundum opera sua.
3 Meridies dicta, quasi medidies, hoc est, medius dies: vel quia tunc purior dies est. Merum enim purum dicitur. Significat autem planam doctrinam cum claritate bonorum actuum, ut est illud in Cantico canticorum, ubi sponsa dicit ad sponsum: Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie [Cant. I]. Et alibi meridies in contrariam ponitur, ut est illud in psalmo: A ruina et daemonio meridiano [Psal. XC]. Daemonium meridianum est immane periculum fervore persecutionis accensum, ubi ruina plerumque metuitur, quando infirmitas humana superatur. Item a daemonio meridiano accipitur pro manifesto, non occulto.
4 Suprema est postrema pars diei, quando sol cursum suum in occasum vertit, dicta, quod superest ad partem ultimam diei, quod declinat ad vesperum. Vespera ergo vel finem vitae humanae vel saeculi terminum vel poenitentiam futuram significat. Nam quod vespera significet occubitum mortis Christi, illud Psalmista declarat: Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia [Psal. XXIX]. Fletus demoratus est vespere quando Christus Dominus noster peremptus est: tunc enim vere demoratus est fletus, dum per triduum fidelium turba congemuit, et mundi per ipsius occubitum natura concussa est.
5 In matutino quoque orta est laetitia, quando tempore matutino resurrectio Domini, Evangelio testante, vulgata est, et discipuli praesentia Domini sui immortalitatem cernere meruerunt. Vespere ergo finem mundi significat, quando iam tempus operandi finitum est. Unde dicitur: Venit nox, quando iam nemini licet operari [Ioan. IX]. Poenitentiam futuram significat, ubi peccatores in tenebras exteriores proiiciendi describuntur.
6 Haec tria tempora in uno versu Psalmista comprehendit, dicens: Vespere, mane et meridie narrabo et annuntiabo, et exaudiet vocem meam [Psal. LIV]. Haec verba magna nobis Sacramenta denuntiant. Vespere significat tempus traditionis, quando eum Iudas cohortibus noscitur prodidisse se quaerentibus. Mane, cum ad Pontium Pilatum productus est audiendus.
7 Meridie, quia hora sexta, ut Evangelista dicit, in cruce suspensus est. Narrabo, pertinet ad vesperam, quia tunc omnia locuta esse constat, quae Iudas nequissimus facere disponebat. Annuntiabo ad mane respondit, quando, dicente Pilato, Tu es rex Iudaeorum, annuntiavit: In hoc natus sum, et caetera, quae ibi dicuntur a Domino.
8 Iunxit etiam, et exaudiet vocem meam. Ad meridiem pertinet, quando in cruce dixit, Consummatum est, et emisit spiritum. Item vespere passionem significat, mane resurrectionem, meridies ascensionem eius in coelum.
Hrabanus Maurus HOME