monumenta.ch > Plautus > 3 > 15 > 14 > 5 > 17 > 15 > 2 > 90 > 19 > 4 > 8 > 74 > 5 > 7 > 32 > 2 > 7 > 5 > 4 > 2 > 12 > 5 > 13 > 5 > 4 > 2 > 7 > 7 > 4 > 2 > 10 > 7 > 4 > 24 > 79 > 3 > 4 > 44 > 4 > 12 > 13 > 83 > 4 > 7 > 11 > 2 > 60 > 14 > 11 > 5 > 23 > 7 > 30 > 20 > 7 > 6 > 14 > 3 > 6 > 92 > 27 > 23 > 19 > 16 > 5 > 37 > 1 > 11 > 27 > 40 > 72 > 14 > 4
Hrabanus Maurus, De Universo, 10, III. De horis. <<<     >>> V. De partibus diei.

Hrabanus Maurus, De Universo, 10, CAPUT IV. De diebus.

1 Dies est aer sole illustratus, nomen inde sumens, quod tenebras disiungat ac dividat. Nam cum in primordio creaturarum tenebrae essent super faciem abyssi: Dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Et vocavit Deus lucem diem [Gen. I]; quae definitio bifarie dividitur, hoc est, vulgariter et proprie. Vulgus enim omnem diem solis praesentiam supra terras appellat: proprie autem dies viginti quatuor horis, id est, circuitu solis totum orbem lustrantis impletur, qui secum semper et ubique lumen diurnum circumferens non minore aerum spatio noctu sub terras quam supra terras interdiu creditur exaltari. Ante vero solis creationem, primitivae lucis circuitu, quod nunc per solem fit, agebatur, primo quidem secundoque die aquas abyssi, quae omnem terram texerant, tertia vero aera vacuum sua circumvagatione lustrantis.
2 Quantum ergo nobis vestigia patrum sequentibus coniicere datur, cum diceret Deus: Fiat lux: mox tenebrae, quae abyssum texerant, abierunt; et lux ab Oriente medias inter undas emergens, cunctam terrae superficiem operuit latitudine sui fulgoris, boreales simul australesque, nec non et occiduas oras attingens paulatimque se completo diei unius spatio subducens, inferiora terrae gyrando subiit, atque aurora praecedente diem secundum tertiumque simili ordine complevit: hoc tantum a solari luce differens, quod caloris fotu carebat, et quia sidera nondum erant, priscis adhuc tenebris noctes illas relinquebat obscuras.
3 Dies autem iuxta allegoriam plures significationes habet. Aliquando significat Dominum Salvatorem, aliquando sanctos eius, aliquando scientiam sanctarum Scripturarum, aliquando charitatem, aliquando virtutum fulgorem, aliquando prosperitatem temporalem, aliquando diem iudicii, aliquando aeternam beatitudinem. Dies autem Dominum significat in illa sententia Evangelii: Qui ambulat in die, non offendit [Ioan. XI]; quia quisquis doctrinam sequitur Salvatoris, peccatorum offendicula non timebit.
4 Item dies Dominum Iesum Christum significat, ut est illud Psalmi: Haec est dies, quam fecit Dominus [Psal. CXVII]. Item dies Apostolos et sanctos Dei significare in illo Psalmistae versu intelligitur: Dies eructat verbum [Psal. XVIII], id est, Dominus apostolis divina claritate irradians verba coelestis luminis intimabat; sicut e contrario in illo, quod sequitur: Nox nocti indicat scientiam [Ibid.], Iudas Iudaeis Christum prodidisse cognoscitur.
5 Item diem scientiam sanctarum Scripturarum in hoc intelligi possumus, quia ibi lumen iustitiae et verae sapientiae bene intelligentibus lucet. Unde Apostolus admonet, ut intenti simus ad meditandam legem Dei, donec dies illucescat, et lucifer in cordibus nostris oriatur [II Petr. I]. Quod autem lux diurna charitatem significet, ostendit Ioannes in Epistola sua dicens: Qui diligit fratrem suum, in lumine manet [I Ioan. II]. Item et dies Evangelium demonstrat: ut est illud in Cantico canticorum: Donec aspiret dies et amoveantur umbrae [Cant. II]. Item dies vita praesens, ut est illud Evangelii: Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est [Ioan. IX]. Rursum dies futura vita iustis, ut in Isaia: Non est tibi amplius sol ad lucendum per diem [Isa. LX]. Dies et nox iusti et peccatores, iustitia et iniquitas in Apostolo: Non sumus noctis neque tenebrarum.
6 Omnes enim vos filii lucis estis et filii Dei [I Thess. V]. Dies et nox prosperitas est et adversitas, ut in psalmo: In die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte declaravit [Psal. XLI]. Item ibi: Deus meus, clamabo per diem, nec exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi [Psal. XXI]. Nam virtutum fulgorem et honestatem conversationis bonae dies significat in illa Pauli sententia, ubi ait: Abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus [Rom. XIII]; quia si ignorantias nostras scientiae ratio fugat, et indignos actus declinantes pia quaeque et honesta sectemur, in luce sumus positi, et quasi in die honeste ambulamus.
7 In eo ergo, quod scriptum est: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declaravit [Psal. XLI]; diem otium debemus accipere, in quo Domini praecepta discuntur. Nam lex eius in spatio tranquillitatis ebibitur. Tunc enim vacat discere, quando non est, quod debeat impedire. Sequitur: Et nocte declaravit: illud utique, quod dicitur in nocte, in tribulatione declaratur, prius enim otioso tempore legis verba discuntur: sed eorum fructus in afflictione monstratur. Quod autem diei vocabulum tempus iudicii significet, ostendit illa sententia Evangelii, qua dicitur: Dies Domini, sicut fur in nocte, ita venit [I Thess. V]; et illud Apostoli: Dies, inquit, Domini declarabit [I Cor. III]. Diem autem pro aeternitate positum ostendit Propheta, ad Dominum dicens: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia [Psal. LXXXIII]; ita sunt atria Domini, in quibus superius concupisse se et defecisse testatus est.
8 In quibus una dies iuste desideratur: quia semper aeterna, quae solis adventu non oritur, nec eius finitur occasu, quam non sequitur crastina, nec praecedit hesterna: sed immutabilis manens, constat unitate perpetua. Super millia mundum istum significat, ubi millia dierum sustinent finem. Dies unus mille anni, ut in psalmo: Quomodo mille anni ante oculos tuos tanquam dies una [Psal. LXXXIX]. Dies duo Vetus et Novum Testamentum quibusdam figurare videntur, ut in psalmo: Bene nuntiare de die in diem salutare eius [Psal. XCV]. Dies cognitio Trinitatis, ut in Exodo: Ibimus viam trium dierum, et sacrificemus Domino Deo nostro [Exod. XXXV]. Item dies tres passionis sepulturae et resurrectionis Salvatoris typum continent, ut in Osee: Vivificabit nos Dominus post duos dies, die tertio suscitabit nos, et vivemus [Ose. VI]. Dies sextus, praesens mundus, qui in his sex diebus factus perhibetur.
9 Unde dies sex, sex millium annorum figuram habere dicuntur, sicut est illud in Apostolo: Quoniam dies unus apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies una [II Petr. III]. Septimus vero dies, qui in requiem Dei sanctificatus scribitur, requiem significat omnium sanctorum post excursum vitae praesentis. Dies septem omne tempus et opus vitae praesentis, quod in his septem diebus volvitur, continentque sacramentum, in quibus praecipitur pascha celebrari, id est, de peioribus ad meliora per emendationem vitae transire, et fermentum, quod est corruptio peccati, non comedere, sed in azymis sinceritatis et veritatis ambulare [I Cor. V]. Dies octava resurrectionis Dominicae obtinet sacramentum.
10 Item dies octava futuram omnium resurrectionem et diem iudicii, cuius mysterio sexta psalmi titulatio praesignatur, hoc est, Pro octava. Hodie aeternitas divinitatis intelligitur, nec initio coepta, nec fine claudenda. Unde in psalmo Pater ad Filium loquitur dicens: Filius meus es tu, ego hodie genui te [Psal. II]. Apud Dominum enim nec heri nec cras, sed semper est hodie.
11 Hodie omne praesens tempus significat, ut in psalmo: Hodie si vocem eius audieritis [Psal. XCIV]; velut si dicatur: Quocunque in tempore. Cras futurum tempus, ut in Evangelio: Nolite cogitare de crastino, quid manducetis aut quid bibatis [Matth. VI]. Item ibi: Si enim fenum, id est, peccatores, quod hodie in agro est, et cras in clibanum, hoc est in combustionem perpetuam mittitur, Deus sic vestit; et alibi: ne forte dicant filii vestri filiis nostris cras: Non est vobis pars in Israele [Ios. XXII].
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 10, III. De horis. <<<     >>> V. De partibus diei.
monumenta.ch > Plautus > 3 > 15 > 14 > 5 > 17 > 15 > 2 > 90 > 19 > 4 > 8 > 74 > 5 > 7 > 32 > 2 > 7 > 5 > 4 > 2 > 12 > 5 > 13 > 5 > 4 > 2 > 7 > 7 > 4 > 2 > 10 > 7 > 4 > 24 > 79 > 3 > 4 > 44 > 4 > 12 > 13 > 83 > 4 > 7 > 11 > 2 > 60 > 14 > 11 > 5 > 23 > 7 > 30 > 20 > 7 > 6 > 14 > 3 > 6 > 92 > 27 > 23 > 19 > 16 > 5 > 37 > 1 > 11 > 27 > 40 > 72 > 14 > 4